Hrkać,
S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54
(2001)J str. 231-285
269
Objieies primo:
Existentia contingenter convenit essentiae; sed quod con–
tingenter convenit realiter distinguitur ab illo cui convenit;
ergo,
essentia dis–
tinguitur realiter ab existentia.
Maior patet,
quia essentia potest ab existentia
desinere; potest etiam essentia non existere;
ergo,
existentia etc.
Respondeo: distinguo maiorem.
Existentia contingenter convenit essen–
tiae, ut existentia dicit aliquod praedicatum reale, sive physicum sive meta–
physicum,
concedo maiorem;
ut existentia dicit statum actualitatis,
subdistin–
guo:
contingenter convenit essentiae secundum se consideratae,
concedo
majorem,
similiter
distinguo minorem:
quod convenit alicui contingenter dis–
tinguitur realiter ab ipso, si conveniat illi contingenter secundum quod dicit
aliquod praedicatum sive physicum sive metaphysicum,
cancedo minorem;
si
conveniat illi contingenter secundum quod dicit aliquem statum,
subdistin–
gaa:
distinguitur ab ipso secundum se considerato,
concedo minorem;
secun–
dum quod est in illo statu,
nego minorem,
similiter
concedo
et
nego conse–
quens.
Ut ergo vis solutionis huius percipiatur, prae oculis habendum est
quod hic fiat comparatio inter essentiam actualem et existentiam actualem,
et similiter inter essentiam possibilem et existentiam possibilem; et sicut exis–
tentia possibilis est ratio qua essentia est potens existere, ita existentia actu–
alis est ratio qua essentia actualis existit. Unde communiter dicimus, quod
existentia creata sit ratio constituens rem extra suas causas et extra nihil,
quod debet intelligi vel possibiliter vel actualiter iuxta statum existentiae.
Hine quando dicimus existentiam contingenter convenire essentiae, non de–
bet intelligi ita ut praedicatum seu entitas existentiae contingenter conveniat
essentiae; in quocumque enim statu accipiatur essentia, habet necessario an–
nexam existentiam; nam si accipiatur in statu possibilitatis, habet existentiam
ut possibilem; si in statu actualitatis accipiatur, habet existentiam ut ac–
tualem. Debet ergo ita intelIigi ut status existentiae conveniat contingenter
essentiae secundum se sumptae, nam contingenter convenit illi esse sub statu
actualitatis existentiae vel possibilitatis illius, non modo sub uno, sed modo
sub alio statu esse potest. Unde distinctio essentiae ab existentia numquam
est secundum entitates essentiae et existentiae, sed secundum statum, ita ut
essentia, simul cum existentia, ut est in statu actualitatis distinguatur a statu
possibilitatis; non quia entitative dicat in statu actualitatis aliquod praedica–
tum reale superadditum praedicatis, quae dicabet in statu possibilitatis, quasi
illo praedicato superaddito diceretur existere, sed quia status sunt diversi.
Sed
Contra:
Ergo existentia necessario convenit essentiae creatae.
Patet illatio,
quia id quod ab alio realiter non distinguitur necessario illi
convenit; atqui hoc est falsum;
ergo,
existentia etc.
Probatur subsumpta maior:
Nam soli Deo convenit necessario existentia;
ergo,
non necessario convenit creaturae.