268
Hrkać,
S., Metaphysica p. AntOflii Xderich,
Prilozi
53-54
(2001), str. 231-285
Contra:
Quando aliqua realiter distinguuntur, sicut unum non aliud, ita
potest unum ab alio distingui seu praescindi;
ergo,
si existentia distinguitur
realiter ab essentia actuali, potest essentia actualis sine existentia concipi et
ab illa praescindi; sed ex concessis essentia actualis pro illo priori nequit ab
existentia praescindi;
ergo,
nec distingui rea1iter.
Confirmatur:
Si essentia actualis distingueretur realiter ab existentia,
daret habere quid, quod requiritur ut distinguatur ab illa; sed ut essentia dis–
tinguatur actualis ab existentia, necessario requiritur actualis seu actualitas
ipsius essentiae;
ergo,
essentia actualis habebit actualitatem indenpendenter
ab existentia realiter superaddita. Consequenter
Prabatur cone/usio secundo:
Si
essentia realiter
distingueretur ab existen–
tia hoc ideo esset, quia essentia esset indifferens ad existendum et non exis–
tendum, unde videtur habere aliquid quando existit, quod non habebat
quando existebat; sed hoc non sufficit ad distinctionem realem;
ergo,
non dis–
tinguitur essentia ab existentia etc.
Prabatur minor:
Ipsa rei existentia existit
per se ipsam sine aliquo addito; sed ipsa existentia est indifferens ad existen–
dum vel non existendum, quia aliquando actu existit, aliquando non, ut patet;
ergo,
indifferentia non sufficit etc. Dicunt aliqui etiam utramque esse falsam,
et dicunt quod existentia ex suo conceptu formali actu existere et sic quod
nequeat esse indifferens ad existere vel non existere. Sed
Contra:
Si
existentia ex sua ratione
formali diceretur necessario actu ex–
istere semper necessario actualiter existeret; sed hoc non;
ergo,
existentia est
indifferens ut actu existat vel non existat.
Confirmatur:
Existentia per hoc praecise quod terminet actionem pro–
ductivam est formaliter actu existens sine aliquo superaddito;
ergo,
similiter
essentia per hoc praecise quod actionem productivam terminet sine aliquo
superaddito erit formaliter existens. Sed
Respondeo:
Thomistae negant hanc ultimam paritatem, et dicunt, quod
existentia, cum sit ratio formalis existendi non indigeat existentia superad–
dita, ut actu existat, essentia vero, cum non sit ratio formalis existendi, indi–
get superaddita existentia. Sed
Contra eas:
Ex eo essentia secundum adversarios non est ratio formalis
existendi, et indiget aliquo superaddito ad existendum, quia potest actu exis–
tere vel non; sed existentia potest actu existere vel non existere, ut patet ex
dictis;
ergo,
etiarn ex eo daret existentia non esse ratio formalis existendi, et
indigere aliquo superaddito, ut realiter actu exista!. Ne ergo dicatur existen–
tiam existere per aliam existentiam superadditarn, et ab illa realiter distinc–
tam, dicendum est, essentiam non existere per existentiam ab ea realiter dis–
tinctam. Plura argumenta conferunt thomistae ex quibus difficiliora pro–
ponantur, alia autem quae sunt levioris momenti, his visis et
notatis,
facile
solvi poterun!. Interim