Hrka~
        
        
          
            S., Mewphysica
          
        
        
          p.
        
        
          
            Antonii Xderich, Prilozi
          
        
        
          53-54
        
        
          
            (2001),
          
        
        
          
            st,
          
        
        
          
            231-285
          
        
        
          263
        
        
          quid reale. Quod autem sit quid intrinsecum etiam patet, quia res existit per
        
        
          
            existentiam, quasi in genere causae formalis; sed non per existentiam quasi
          
        
        
          per formam extrinsecam, ut ex se patet;
        
        
          
            ergo,
          
        
        
          per existentiam tanquam per
        
        
          
            formam intrinsecam ipsius rei, et inde existentia dicitur 'aetus essentiae',
          
        
        
          quia per existentiam, res quae antea erat solum in potentia, dicitur 'esse in
        
        
          
            actu'. Communiter autem dicitur quod existentia sit aetus ultimus essentiae,
          
        
        
          et hoc intelligitur relate ad actus metaphysicos seu in linea metaphysica, quia
        
        
          existentia supponit esse totum essentiae, completum secundum actus meta–
        
        
          physicos; potest tamen dici, quod existentia sit actus primus relate ad actus
        
        
          physicos, seu in linea physica, quia existentia est quid primum respectu om–
        
        
          
            nium operationum et accidentium, quae necessario supponunt rem existen–
          
        
        
          tem et etiam est quid prirnum quod prius convenit essentiae, dum extra suas
        
        
          ponitur causas. Pro secunda tiluli parte quaestioni.
        
        
          
            Nota:
          
        
        
          Rerum essentias tripliciter posse considerari.
        
        
          
            Primo, secundum se praecise;
          
        
        
          
            in
          
        
        
          
            quo sensu totaliter abstrahunt ab exis–
          
        
        
          tentia, et eam nullatenus connotant, sed tantum dicunt eam connexionem
        
        
          necessariam praedicatorum, et sic dicuntur esse in logica potentia.
        
        
          Secundo, ut sunt obiecta divinae potentiae, quae supposita praedicta
        
        
          
            non repugnantia potest eas producere, et in actuali existentia constituere; et
          
        
        
          in hoc sensu dicuntur esse in potentia obiectiva, et in statu possibilitatis ad
        
        
          
            existendum; atque ut connotant existentiam, qua forma1iter in actu possunt
          
        
        
          
            constitui.
          
        
        
          
            Tertio, ut habent esse actuale extra suas causas; et ut sic dicuntur existere
          
        
        
          formaliter per existentiam. Hoc supposito
        
        
          
            
              Dico primo:
            
          
        
        
          
            Essentia ab aeterno seu ante existentiam nullum esse reale
          
        
        
          actuale habel. Ita Scotus cum Scotistis.
        
        
          
            Probatur primo:
          
        
        
          Si essentiae ante existentiam haberent aliquod esse ac–
        
        
          tuale, vel illud esset participatum vel non; non secundum, quia solus Deus est
        
        
          a se, et habet esse inparticipatum; neque etiam participatum a Deo, quia de
        
        
          
            fide est Deum non produxisse quiquam ab aeterna; essentiae autem rerum;
          
        
        
          
            ergo,
          
        
        
          essentiae ab aeterno etc. Confirmatur et destruitur fundamentum ad–
        
        
          
            versariorum: Deus ab aeterno non minus cognovit rerum essentias quam ex–
          
        
        
          
            istentias; sed ex eo quod Deus cognoscat rerum existentias ab aeterno non
          
        
        
          
            dicuntur res habere esse reale existentiae ab aeterna;
          
        
        
          
            ergo,
          
        
        
          
            nec ex eo quod
          
        
        
          cognoscat rerum essentias ab aeterno illae dicendae sunt habere esse actuale
        
        
          aliquod ab aeterno. Consequenter etc.
        
        
          
            Probatur secundo:
          
        
        
          Ex opposito sequeretur nullam creaturam vere et pro–
        
        
          
            prie creari et annihilari; sed hoc dici non potest;
          
        
        
          
            ergo,
          
        
        
          
            essentia etc.
          
        
        
          
            Probatltr sequel/a:
          
        
        
          Creatio est productio de nihilo; sed si lapis habuit v.g.
        
        
          ante existentiam esse actuale iam non produceretur ab efficiente de nihilo, ut
        
        
          patet; dum de annihilatione;
        
        
          
            ergo,
          
        
        
          ex opposito sequeretur etc.