Hrkoć.
S.. Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54
(2001
J.
str. 231-285
257
dicamenta supra se genera;
ergo,
etc. Consequenter Aristoteles pluribus in
locis innuit ens !initum contrahi ad decem praedicamenta per modos intrin–
secos et simi1iter accidens ad quem praedicamenta;
ergo,
ens finitum est etc.
Respondeo:
lam in 'Logica' dictum esse praedicamenta esse genera supe–
riora non simpliciter sed tantum secundum quid; genera autem superiora
simpliciter non habent genus supra se, bene tamen genera superiora secun–
dum quid. Ad confirmationem dico: Quando Aristoteles dicit quod ens fini–
tum contra habetur ad substantiam et aecidens, loquitur tantum quoad nos–
trum modum concipiendi, non autem ut in re est, nos autem de facto sic con–
cipimus, ac per consequens et ens ut sic etc.
Quaeres:
Quornado dividatur ens?
Respondeo:
Solet dividi in ens reale et rationis (ut in 'Logica'), in ens
positivum et negativum, in ens possibile et impossibile. Quae divisiones non
per se sed per accidens tantum ad metaphysicam pertinent, cum metaphysica
solum per se de ente reali positivo agat. Ulterius dividitur in ens necessarium
et contingens, in ens per se et per accidens, in ens a se et ab alio, in ens in po–
tentia obieetiva et in actu entitativo seu in ens possibile et actu existens.
Quae divisiones per se patent. Deinde ens reale dividitur in quantum et non
quantum. Quantum dicitur illud, quo in sua ratione formali aliquam importat
perfectionem. Non quantum dicitur illud quod nullam perfectionem involvit.
Haec a scotistis dicitur prima divisio entis realis de qua in materia 'De 1tini–
tate'. Ens quantum dividitur in ens finitum et infinitum. Rursus finitum in
substantiam et accidens. Postea aeeidens in respeetivum et absolutum. Re–
spectivum in intTinsecus et extrinsecus adveniens. Extrinsecus adveniens sub–
dividitur in sex ultima praedicamenta et denique quodlibet praedicamentum
in suas species. Unde
Colliges:
Ens non posse dici univoeum enti positivo et negationibus ac
privationibus, cum negatio et privatio non sint plane entia sed remotiones
tantum entis, atqui enti et non enti non datur aliquid commune univocum in
ratione entis;
ergo,
ens etc. Immo neque ens dicitur aequivocum respeetu
positivi et negativi ac privativi quia nomen aequivoeum proprie significat
diversas naturas in aequivocatis, negatio autem et privatio, cum nullam habe–
ant entitatem in se, neque etiam naturas;
consequenter,
ens non potest etc.
Quaestio quinta: Expendunlur passiones enlis
Nola:
Tanquam certum apud omnes ens habere passiones alias ineom–
plexas, quae competunt ei in ordine ad se ut sunt unitas, bonitas, veritas; et
alias complexas, quae in ordine ad aliud illi conveniunt ut sunt: idem, diver–
sum, divisum etc. De 'eodem' et 'diverso' sufficienter in 'Logica' diximus,
sicut etiam de 'unitate' et 'divisione' nonnulla praeposuimus. Ideo
Dico primo:
Unitas transcendentalis entis non consistit in duplici negati–
one indivisionis a quovis alio, sed in aliqua entitate positiva. Ita scotiste.