260
Hrkać,
S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozj
53-54
(2001), str. 231-285
Nota:
Quod sicut ens accipitur, vel transcendentaliter scilicet pro con–
ceptu communi entis praeciso a suis inferioribus qui conceptus non dicit ex
natura rei aliquam formalitatem perfectam; vel sumitur praedicamentaliter
pro quocumque ente alicuius generis, ut pro substantia, quantitate, qualitate
etc. Ita similiter passiones entis vel accipiuntur transcendentaliter et prout
sunt proprietates entis transcendentaliter sumpti et in hoc sensu, sicut ens in
communi non importat aliquam perfectam realitatem ita neque passiones
eius, quippe non possunt passiones esse maioris entitatis quam earum sub–
iectum; vel accipiuntur praedicamenta1iter seu ut sunt passiones cuiusvis
entis praedicamentalis, et ut sic dicant perfectas realitates a suis subiectis per
metaphysicam resultantia emmanatas de quibus sic sumptis nihil occurit,
praeter ea quae diximus in 'Logica', loquendo de distinctione formali inter
essentiam et passiones. Adeoque etc.
Dico
IV:
Passiones entis transcendentalis non distinguuntur ex natura rei
actu ab illo. Quod
Probatur:
Illa quae ex natura rei non dicunt aliquam realitatem non
posunt ex natura rei distingui actu; sed neque ens transeendentaliter sump–
tum neque passiones eius dicunt ex natura rei aliquam realitatem;
ergo,
pas–
siones entis transcendentalis etc. Proinde proprietates entis distinguuntur
formaliter, id est transcendentalis entis in conceptu et fundamentaliter ex na–
tura rei. Ratio est, quia sicut intellectus noster propter suam imperfectionem
desumit fundamentum ex rebus, ad abstrahendam rationem transcenden–
talem entis, ita desumit fundamentum ex rebus ad abstrahendam rationem
transcendentalem cuiusvis passionis;
ergo,
intellectus aliquod fundamentum
habet in re ad cognoscendas passiones.
Consequentia patet,
quia fundamentum huiusmodi dictionis sunt reali–
tates imperfecte eonceptibiles;
ergo,
intellectus habet aliquod fundamentum.
Si autem quaeras a quibus realitatibus abstrahantur dietae realitates imper–
fectae?
Respondeo:
Quod sicut coneeptus entis transeendentalis abstrahitur ab
entibus in particulari v.g. a rea1itatibus Dei, creaturae, substantiae, et acci–
dentis, ita eoneeptus transeendentalis unitatis ab omnibus unitatibus quae
sunt passiones entium in particulari. Hine quando dieuntur passiones entis
transeendentaliter sumpti esse reales, non dieuntur tales, quasi aliquas reali–
tates ex natura rei importarent, sed quia id quod coneipitur est a parte rei, et
inadaequate abstrahentium enim non est mendaeium ut dictum est in 'Su–
mmulis',
Dico quinto:
Passiones entis transcendentaliter sumpti non includunt
quidditatione seu in suo eonceptu formali ens. Est seotistarum.
Probatur:
Ens, ut ait Philosophus, VII
Metaphysicorum,
ponitur ut additum in defini-