Hrkać,
S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54
(2001), str. 231-285
253
mando et negando ipsum de eodem, et sufficiat pro medio syllogistico, ut ex–
trema unita in medio sic uno, sive fallacia aequivocationis concludantur inter
se unum. Et hoc modo certum est, ens esse univocum, eo quod ratio immedi–
ata et praecise per id significata sit unum; hae enim propositiones sunt con–
tradictoriae: ens est unum, verum, bonum etc. Similiter in hoc syllogismo
bene concluditur unitas extremorum: Omne ens est unum; sed lapis est ens;
ergo,
est unum. Et similiter in hoc: Omne ens est unum; sed Deus est ens;
ergo,
Deus est unum. Ex qua Scoti doctrina confirmatur conclusio: Omne ae–
quivocum potest assumi ad falladam aequivocationis; sed conceptus entis ut
sic nequit assumi ad fallaciam aequivocationis;
ergo,
conceptus
entis
non est
aequivocus quia inter aequivoea non datur medium;
ergo,
erit univocus, ac
per consequens univoce convenit Deo et creaturae etc.
Objicies primo:
Quando effectus non adaequat nomen causae, nomen illis
commune nequit esse univocum; sed creatura est effeetus Dei et non adae–
quat virtutem Dei;
ergo,
nomen 'ens', quod est illis commune, nequit esse
univocum.
Probatur maior:
Quando effectus non adaequat virtutem causae, non re–
cipit similitudinem eius secundum eandem rationem requiritur ad univoca–
tionem;
ergo,
creatura etc.
Respondeo: distinguo minorem.
Creatura non adaequat virtutem Dei se–
cundum peculiares rationes,
concedo minorem;
secundum rationem com–
munem significatam per nomen 'ens',
nego minorem et conseqllentiam,
et
maiorem.
luxta hoc: Si effectus secundum nullam rationem adaequet vir–
tutem causae,
concedo;
si non adaequet secundum peculiares rationes adae–
quat tamen secundum rationem communem tali namine significatam,
nego
maiorem.
Creatura itaque actaequat Deum in ratione significata per nomen
'ens', si praecise consideretur, quod sufficit ad univocationem imperfectam,
eo vel maxime, quod nempe neque talis adaequatio nec talis univocatio sit ex
natura rei, seu in aliqua realitate, sed tantum in conceptu praeciso ut dictum
est.
Objicies secundo:
ld quod de uno ex inferioribus dicitur simpliciter et de
alio secundum quid, non est eis univocum; sed ens simpliciter dicitur de Deo,
qui de se ipso dixit: Ego sum, qui sum;
de
creatura vero secundum quid, iuxta
illud Isaiae, quarto: Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo. Deinde
pariter de substantia ens creatum dicitur simpliciter de accidente, vel secun–
dum quid, et deducitur pluries ex Aristotele;
ergo, ens non
dicitur univoce de
Deo et creatura etc.
Respondeo: distinguo maiorem.
Si per li 'simpliciter' intelligatur esse in
uno formaliter et per
li
'secundum quid' non esse in alio formalitef,
concedo
maiorem;
si per li 'simpliciter' intc11igatur in uno perfcctiori modo esse, et