246
Hrkać,
S., Metaphysicap. AntoniiXderich, Prilozi
53-54
(2001), str. 231-285
ens non per aliquid distinctum realiter ad praedicamenta descendet. Conse–
quenter etc.
Quaestio IL An praedictus conceptus entis sit praecisus a Deo et creatuns ante
operationem intellectus, seu an ex natura rei ab eis distinguitur?
Supponit praesens quaestio dari distinctionem formalem ex natura rei
inter gradus superiores et differentiaIes, et sensus quaestionis est: An sicut
animal v.g. ex natura rei praescindit et distinguitur a suis inferioribus seu dif–
ferentiis per quas ad illa contrahitur, ita ex natura rei praescindat et distin–
guatur ratio entis a Deo et creatura. Pro quo
Dico:
Conceptus entis respectu Dei et creaturae non praescindit nec dis–
tinguitur ex natura rei ab eis; quippe non fundatur in aliqua communi reali–
tate quae sit una in Deo et creatura per inexistentiam vel indifferentiam a
parte rei. Ita validiores scotistae ut Luchetus vulpes Mastrius, tomo primo
Metaphysicae,
distinctione secunda, quaestione quarta contra aliquos scotis–
tas ut Pontium etc. Quod
Probatur primo
-
authoritate Scati, in I, distinctione
Detava,
quaestione
tertia dicentis: Deus et creatura non sunt primo diversa in conceptibus, sunt
tamen primo diversa in realitate quia in nulla realitate conveniunt. PluTa
si~
milia apuu Scotum signantur; ergu, conet:ptus entis etc.
Probatur secundo
-
ratione:
Si conceptus entis diceret realitatem ex na–
tura rei communern Deo et creatura, daretur in Deo ex natura rei compositio
ex actu et potentia, sive ex contrahibili sive ex contrahente; sed hoc non; talis
enim compositio est opposita summe simplicitati divinae;
ergo,
conceptus en–
tis etc.
Maior patet,
quia realitas communis pluribus ex natura rei necessario ex
natura rei est potentialis et contrahibilis et sic cum ratione contrahente ex
natura rei compositionem efficiens. Nec valet converso, quod realitas entis non
contrahatur per differentias, sed modos intrinsecos, et sic quod nulla datur in
Deo compositio, quia dicunt, li 'realitas' quae contrahitur per differentias sit
potentia, non tamen realitas quae contrahitur per modos intrinsecos. Sed
Contra:
Quia admissa realitate communi ex natura rei contrahibili sive
per differentias sive per modos intrinsecos semper in Deo sequitur composi–
tio metaphysica;
ergo,
nulla solutio.
Probatur a:
Illa realitas non esset de se haec seu singularis sed communis
et indifferens, et modus esset ei aliquid superadditum et eX natura rei ab ea
aliquo modo distinctum quid, atque ipsam ex natura rei ad esse inferioris
scilicet Dei contrahens. Sed quando aliqua realitas, quae non est de se haec,
sed communis per aliquid ab ea aliquo modo ex natura rei distinctum contra–
hitur ad esse inferioris, necessario ex natura rei habet se ut potentia et con–
trahens habet se per modum actus. Actus autem et potentia ex natura rei
1...,6,7,8,9,10,11,12,13,14,15 17,18,19,20,21,22,23,24,25,26,...55