240
Hrkać,
S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54
(200J), str. 231-285
que morale, ut ethica, nec supernaturale, ut theologia. Igitur concludendum
est, eam esse simpliciter et absolute speculativam. Sed
Dices contra secundam partem:
Metaphysica quatenus agi! de Deo incli–
nat ad actus practicos;
ergo,
saltem quoad hanc partem est practica.
Probatur a:
Metaphysica dum agit de Deo ostendit esse sumrnum bonum
et ultimum finem omnium; sed ex cognitione harum veritatum cognoscitur
Deum esse summe diligendum, cuius veritatis cognitio est practica, inclinat
et ad praxim, scilicet ad amorem Dei;
ergo,
metaphysica in quantum agat de
Deo est scientia practica.
Respondeo distinguendo a:
Metaphysica ut agit de Deo etc formaliter et
proxime,
nego a;
virtualiter et remote,
concedo aj
et
nego conclusionem.
Et–
enim ad inferendam conclusionem practicam duae praemissae requiruntur,
una ostensiva bonitatis alia directiva, v.g: Summum bonum esse diligendum;
sed Deus est summum bonum;
ergo,
est diligendus.
Maior
est directiva in generali acceptione et formaliter practica, sed non
ad metaphysicam verum ad philosophiam moralem pertine!.
Minor
est ostensiva veritatis et formaliter speculativa pertinetque ad
metaphysicam. Dicitur tamen 'virtualiter practica', quatenus partialiter de–
servit in praedicto syllogismo ad veritatem formaliter practicam inferendam
h.e. nihil aliud est, quam quod veritas speculativa ad metaphysicam spectans,
sit apta ut assumatur a scientia practica (ut est philosophia moralis) tanquam
medium partiale seu causa partialis ad suas conclusiones practicas inferendas
et elliciendas. Adeoque etc.
Quaeres secundo:
An metaphysica sit etiam sapientia?
Respondeo
cum Aristotele et peripateticis omnibus affirmative. Ratio est
quia metaphysicae conveniunt omnes conditiones ad sapientiam requisitae.
Prima conditio est, quod sapientia sit scientia universaIis et, quantum fi–
eri potest, circa omnia versatur quae recte applicantur metaphysicae.
Secunda est, ut versetur circa res difficiles et a sensibus valde remotis, et
hoc etiam convenit metaphysicae, siquidem obiectum eius abstrahit a mate–
ria, et consequenter etiam a sensibus est remotum.
Tertia est, ut sit valde certa et idonea ad docendum; et talis etiam est
metaphysica, quae certitudine sua aliarum scientiarum obiecta confirmat,
doceturque per causas magis universales, quod discursus de omni re possit
fieri.
Quarta est, ut sit cognitio sui et non ordinatur ad aliud, et haec conditio
per se pate!. Quinta tandem est, ut alii non serviat, neque ministret sed po–
tius aliis praesit et imperet; et haec quoque convenit metaphysicae tum rati–
one dignitatis et excellentiae, qua omnibus scientiis naturalibus praeeminet