238
Hrkać,
S., Metaphysica p. Antonii Xden'ch, Prilozi
53-54
(2001), str. 231-285
quatenus immateriale est, sed quatenus est ens praecise, et solum potest dici,
quod ratio formalis obieeti metaphysieae connotet necessario abstraetionem
a materia, et talis abstractio non sit ratio formalis obieeti;
ergo,
ens reale sub
ratione entis etc.
Objicies primo:
Obieetum seientiae debet habere haec propria principia et passiones de
ipso demonstrabiles per taHa principia; sed ens reale in praefata amplitudine
sumptum nihil homm habet;
ergo,
ens reale non est etc.
Probatur minor:
Non habet principia, quia est eoneeptus simpliciter sim–
plex non resolubilis in plures conceptus;
ergo,
ens etc. Neque habet passio–
nes, quia subiectum non est de essentia suae proprietatis,
ellS
autem sic
sumptum essentialiter in quacumque re et realitate includitur;
ergo,
ens reale
in praefata amplitudine etc non habet passiones etc.
Respondeo negando minorem; ad probatianem eius dico:
Quod ens reale
non habeat plures partes aut formalitates ipsum eonstituentes, habet tamen
suam naturam per quam prineipiat suffieienter proprietates, et non habeat
principia essendi, causas scilicet intrinsece se componentes, habet tamen
principia eognoscendi scilicet praemissas demonstrationis, in quibus definitio
subieeti assumitur ut medium, et hoc sufficit ad obieetum scientiae; habet
enim suas passiones, in quibus realiteT et inhabitatur, non tamen essentiali–
ter, cum non sint formaliter entia sed tantum realiteT etc.
Objicies secundo:
Ratio materialis obiectiva debet esse diversa a formali; sed in ente ut sic
talis formalitatum diversitas assignari non potest, eo enim ipso quod sit
primus et supremus conceptus non potest resolvi in diversos conceptus
obiectivos;
ergo,
ens reale sub ratione entis realis nequit esse etc.
Respondeo:
Maiorem non esse universaliter veram; nam definitio rei est
quidem ratio formalis constituendi aliquid inesse obiecti alicuius scientiae, si
illud obieetum habeat definitionem adaequatam, et quid rei; si vero obiee–
tum non habeat definitionem (inquit Luchetus) sicut Deus, qui est obieetum
theologiae, et ens in quantum est obieetum metaphysieae, tunc ratio formalis
explieatur sub nomine abstracti, puta Deus sub ratione deitatis et ens sub ra–
tione entitatis. Tunc proinde etiam in obiecto alicuius scientiae debent esse
duae rationes, una materialis et alia formalis, quando passio quae demon–
stratur de illo obieeto non eonvenit ipsi secundum totam rationem, sed tan–
tum secundum aliquam formalitatem eius; in proposito autem passiones
quae demonstrantur de ente conveniunt ipsi secundum totam rationcm quae
prae se fert ens; neque enim ens includit aliquam formalitatem secundum
quam non competant ipsi passiones, ac proinde non est opus, ut in ente ratio
materialis obiectiva sit diversa a ratione formali, adeaque ens reale, quatenus
reale etc.
1,2,3,4,5,6,7 9,10,11,12,13,14,15,16,17,18,...55