234
Hrkać,
S., Metaphysica p. Alllonii Xderich,
Prilozi
53-54
(2001), str. 231-285
formalis 'ut quo' et 'ut quod' totalis et partialis est, de quibus in 'Logica
magna' vidimus, Ideo
Dico primo:
Ens prout est commune enti reali et rationis, enti per se, et per accidens
(et si licet loqui) enti positivo et negativo non est obiectum metaphysicae.
Probat"r prima pars:
Id quod statuitur pro obiecto alicuius scientiae de–
bet esse
univDeum
suis inferioribus; sed nihil dicitur univocum commune enti
reali et rationis;
ergo,
ens prout est commune enti etc. Maior in qua est diffi–
cultas patebit suo loco. Haec ratio enim probat tertiam partem ejusdem con–
clusionis, ideo
Probat"r sec"nda pars:
Ens per accidens qua tale nullam habet
essentiam; atqui ut aliquid sit obiectum alicuius scientiae debet habere es–
sentiam ex qua emanarent verae et propriae passiones, ut est perspicuum;
ergo,
ens per accidens non est obiectum etc.
Probat"r maior.·
Si ens per accidens qua tale haberet essentiam, illa esset
quid superadditum illi coacervationi plurium entium per se; atqui hoc repug–
nat;
ergo,
ens per accidens etc.
Proba"'r minor:
Si ens per accidens supra coacervationem importaret
propriam essentiam, illa esset indivisibilis et consequenter quid unum per se;
ergo,
ens per accidens constitueret unum per se; sed enti per accidens repug–
nat, ut sit ens per se;
ergo,
etiam repugnat ut ens per accidens qua tale pro–
priam importet essentiam supfa ilIam coacervationem plurium entium per se
consequenter.
Observa tamen:
Quod agere de ente rationis, de ente negativo per accidens pertineat
quidem ad metaphysicam, non tamen per se; siquidem nullam rationem ha–
bent ab aliqua scientia per se attingibilem, sed tantum per accidens quatenus
scilicet ad maiorem intelligentiam entis realis positivi illorum intelligentia con–
ducit, et quatenus quaelibet scientia quae per Se agit de aliquo per accidens
saltem tractat de opposito illius iuxta illa axiomata:
Opposita iuxta se posita
magis ellucescunt,
et:
Oppositorum eadem est disciplina.
Certum autem est ens
rationis, ens negativum, ens per accidens enti positivo et reali opponi. Ideo
Dico secundo:
Neque solus Deus, neque ens finitum, ut sub se comprehendit decem
praedicamenta, est obiectum adaequatum metaphysicae.
Probatur prima
pars:
Omnia quae tractantur in aliqua scientia debent reduci ad obiectum
adaequatum vel tanquam partes vel tanquam proprietates illius; sed quae
traetantur in metaphysica non reducuntur sic ad Deum;
ergo
etc. Ubi
Adverte
Quod et omnia quae traetantur in metaphysiea reducuntur ad Deum
tanquam effectum ad causam et tanquam ad omnium ultimum finem, non
1,2,3 5,6,7,8,9,10,11,12,13,14,...55