236
Hrkać,
S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Priloti
53-54
(2001), str. 231-285
alia non solum illa, quibus repugnat cum materia conjungi, ut est Deus et in–
telligentiae, etiam omnia illa praedicata quae ex natura sua ita praescindunt
a materia, ut possunt esse, immo de facto sunt et dantur in aliquibus sine ma–
teria seu quod idem est, sunt ex natura sua ad esse materiale et non mate–
riale indifferentia, huiusmodi sunt: substantia, accidens, essentia, existentia,
causa etc.
Nota secundo.
Metaphysica prout de ipsa hic agimus statui pro obiecto eius adaequato
ellS reale, ut sub se comprehendit entia immaterialia solum, sive secundum
essentiam, ut est Deus et intelligentiae, sive secundum processionem, ut sunt
omnia entia, quae ex natura sunt indifferentia ad conjungi cum rebus materi–
alibus et immaterialibus et in hoc sensu conclusio nostra intelligenda est; ex
quo facile resolvitur, quaenam metaphysica consideret?
Respondeo:
Considerationem eilis etiam se extendere ad rationem non
solum entis realis in communi, et passiones cum illo convcrtibiles entis realis,
quae in sua ratione formali praescindunt a materia modo dicto. Quod ut me–
lius percipiatur
Nota tertio:
Quod substantiae immateriales per essentiam, ut sunt Deus, angeli, pos–
sunt considerari secundum diversos conceptus, nam vel conceptus proprii
desumuntur ex communibus rationibus, vel ex propriis rationibus? Concep–
tus proprii ex propriis rationibus dicuntur illi, qui desumuntur a propria sub–
stantia vel essentia, ut qui desumuntur in Deo ab ipsa deitate secundum
suam rationem formalem, et angelis a sua ratione formali et quidditativa eo–
rum; qui quidem conceptus pro hoc statu a nobis cognosci non possunt. Con–
ceptus proprii ex rationibus communibus sunt illi, qui ex aliquo conceptu
communi ratione alicuius adjuncti in materialibus substantiis appropriantur
- ut quando conceptus communis entis ratione infinitatis appropriatur soli
Deo, et quando conceptus substantiae ratione immaterialitatis appropriantur
solis substantiis immaterialibus; substantiae immateriales pariter possunt con–
siderari secundum conceptus proprios desumptos ex propriis rationibus, ut
quando v.g. homo consideratur secundum rationem rationalis risibilitatis etc,
vel secundum conceptus proprios desumptos ex communibus, ut quando ipse
homo consideratur secundum substantiae rationem consideratae per mate–
rialitatem, vel secundum rationem communem natura contracta per ratio–
nalitatem, risibilitatem etc. Sic tam substantiae materiales quam immateria–
les possunt considerari secundum rationes communes, ut sub ratione entis
praecise, sub ratione substantiae praecise. Hoc observato
Dicendllm
venit quod omnes substantiae (idem est de accidentibus dis–
tributione accomoda) tam materiales quam immateriales secundum concep-
1,2,3,4,5 7,8,9,10,11,12,13,14,15,16,...55