242
Hrkać,
S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54
(200J), str. 231-285
sendo, cum tam universalia quam singularia intellectui possint esse cogno–
seenda. Siquidem his perspectis
Dico primo:
Tam conceptus formalis quam obiectivus entis est univocus. Quoad pri–
mam partem est communis; quoad secundam vero Scati et scotistarum.
Probatur prima pars:
Actus cuiuscumque potentiae tendentis in obiectum
est entitative unus; sed conceptus formalis entis est actus intellectus tenden–
tis in Silum obiectum;
ergo,
est entitative unus.
Probatur secunda pars:
Intellectus certus de uno et dubius de alio diver–
sum conceptum format, obiectivum de illo de quo est certus, ac de illo de quo
est dubius; sed intellectus noster potest esse certus quod cum aliquid con–
cipit, sit ens, et dubius an sit creatura vel Deus, substantia vel accidens;
ergo,
diversum conceptum obiectivum format de ratione entis, ac de ratione Dei et
creaturae, substantiae et accidentis.
Maior
ex se patet,
minor
autem est certa; nam aliqui philosophi fuemnt
certi de qualitate quod sit ens, dubitabant tamen an sit substantia vel acci–
dens;
ergo,
evidens est illos formasse unum conceptum entis distinctum a
conceptibus substantiae et accidentis;
adeoque,
etc.
Probatur secundo eadem pars:
Unitati conceptus formalis necessario cor–
respondere debet unitas conceptus obiectivi; sed ens ut hic sit habet in mente
nostra unum conceptum fonnalem a conceptibus inferiorum distinctum;
ergo,
necessario etiam habere debet unum conceptum obiectivum.
Probatur maior:
Thm quia conceptus formalis determinatur et specifica–
tur a conceptu obiectivo, tum etiam quia conceptus formalis est ipsamet in–
tellectio; sed implicat intellectionem alicuius rei non esse intellectivam; cum
etiam actus intellectus debeat ex natura sua tendere in aliquod obiectum, se–
quitur quod cuilibet actui intellectus necessario correspondere debeat una
ratio obiectiva;
igitur, etc.
Nunc controversia:
An praedictus conceptus objectivus sit adaequate praecisus a Deo et
creaturis, substantia et accidente? Pro cuius solutione
Nota:
Tunc aliquid dicere conceptum perfecte praecisum, quando ita ab–
s!rahit ab inferioribus rationibus (si ex natura rei hoc saltem per intellectum
repraesentatur) ut nullatenus rationes inferiomm dicat, et conceptus sic pra–
ecisus est perfecte unus, et dicit rationem aliquam communem sic contrahi–
bilem et detenninabilem per peculiares rationes; tunc vere imperfecte prae–
cisum est, quando non ita abstrahit arationibus inferioribus (ut saltem im–
plicite, nec ex natura rei, nec ut adhuc per intellectum repraesentatum) ut
saltem implicite et confuse non dicat peculiares illamm rationes sed tantum
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10,11 13,14,15,16,17,18,19,20,21,22,...55