250
Hrkać,
S., Metaphyslca
p.
AntoniiXderich, Prilozi
53-54
(200l), str. 231-285
animalis. Quod autem animal et aliae naturae praedicamentales dicant reali–
tatem ex natura rei praecisam a peculiaribus rationibus inferiorum, non au–
tem dicat ens. Ratio huius est quia species et individua omnino non sunt
primo diversa sed aliquid idem entia, id est in aliquo reali convenientia; at
vero Deus et creatura sunt primo diversa, quae prima diversitas nequit stare
cum convenientia seu realitate ex natura rei, et possit stare cum convenientia
in conceptu. Deinde animalitas (idem de aliis gradibus praedicamentalibus
superioribus) non exigit determinate esse hominis, seu non repugnat ei esse
hruti; at vero quaelibet realitas ex natura rei Deo competens, exigit esse a se,
exigit esse infinitum, independens, imparticipatum etc, ita ut ipsi esse repug–
net finitum; et similiter nulla realitas ex natura rei invenitur in creatura, quae
non exigat determinate esse ab alio esse dependens etc, ut in rationibus pro
conclusione nostra exposuimus.
Objicies tertio:
Deus non est ex eo Deus, quia est ens;
ergo,
ratio entis et deitatis distin–
gunt ex natura rei.
Confirmatur:
Potest inveniri ratio entis in eo in quo non est ratio deitatis,
scilicet in creatura.
Respondeo: nego a:
loquendo de eo quod est a parte rei. Eo enim omnino
Deus est ens a parte rei quo est substantia a parte rei, quia eadem realitas
correspondet conceptui entis et Dei a parte rei. Si vero sit sermo de eo, quod
contigit ex parte intellectus eoncipientis inadaequate sic verum est antece–
dens, sed nihil contra nos. Ad consequentiam
distinguo a:
Potest inveniri ra–
tio entis finiti in eo, in quo non est ratio Dei, concedo a; infiniti,
nego a;
nec
iterum dicas, ens praescindere a ratione finiti et infiniti; siquidem hoc ipsum
est, de quo controvertimus et iam supra demonstravimus rationem entis in
Deo in quacumque abstractione sumptam, non passe praescindere a ratione
infiniti sicut etiam rationem entis in creatura non passe praescindere a rati–
one finitatis. Implicat enim in creatura aliqua realitas quae non esset finita
participata et dependens sicut implicat realitas in Deo, quae non esset intrin–
seee infinita, independens et inparticipata. Haec ratio bene impressa maxi–
mam adfert conclusioni nostrae probabilitatem proindeque bene notanda.
Dices:
Coneeptus entis pauciora dicit quam conceptus inferiorum, quia
eonceptus entis solum dicit gradum essendi, coneeptus vero inferiorum dicit
determinatum modum essendi a se, vel ab alio;
ergo,
nulla responsia.
Respon–
deo: distingtto a.
Ex vi intellectus praescindentis et inadaequate concipientis,
concedo a;
ex natura rei,
nego a,
et
conclusionem.
Instabis:
Ergo praedicatio entis de Deo et creatura erit identica seu eius–
dem rationis de se ipsa.
1...,10,11,12,13,14,15,16,17,18,19 21,22,23,24,25,26,27,28,29,30,...55