Hrkać,
S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54
(200]), str. 231-285
259
Deinde adverte:
Si esset impossibilis omnis intellectus, tunc lapis v.g.
esset formaliter et positive verus, siquidem tunc ei deesset conceptibilitas
sicut est; respectus enim transcendentalis petit semper tendere in aliquem
terminum non quidem actualem sed saltem possibilem qui in hypothesi non
adesset, adeaque veritas entis non consistit.
Dico tertio:
Bonitas transcendentalis, quae est passio entis, consistit for–
maliter in respectu appetihilitatis, vel propter se vel propter aliud.
Probatur
ex Aristotele, quinto Ethicorum: Bonum ut sic esse id quod om–
nes appetun!. Secundo ratione: Veritas entis consistit in intelligibilitate illius;
ergo, bonitas in appetibilitate consisti!.
Probatur consequentia:
Sicut se habet verum ad intellectum, ita bonum
ad voluntatem; sed verum non addit super ens nisi conformitatem ad intel–
lectum;
ergo,
a priori bonum non addit nisi convenientiam et appetitum etc.
Sed
Adverte:
Duplicem esse bonitatem; una est primaria quae est ipsamet
quidditas et essentia rei; quaevis autem res habet suam essentialem perfec–
tionem et intelligibilitatem. Alia est bonitas secundaria et haec appellatur
per aptitudinalem conventiam ad appetitum, quae potest movere, et ratione
huius bonitatis quaevis res dicitur appetibilis, vel per modum finis, vel medii
ad aliquem finem conducibilis; et in hoc secundo sensu bonitas dicitur 'affe–
ctio entis'.
Deinde adhuc adverte:
quod respectus transcendentalis bonitatis, quem
importat bonitas transcendentalis, non sit praedicamentalis sed transcenden–
talis; quod autem res actualiter appetitur tunc fit actualis et praedicamentalis
talis appetitus. Sed contra
Dices:
Bonitas est prior appetibilitate;
ergo,
non consistit in illa appeti–
bilitate.
Respondeo: distinguo a.
Bonitas primaria et essentialis,
concedo a;
se–
cundaria et quae est passio entis,
nego a;
similiter consequenti,
nego conse–
quentiam.
Ex his igitur colligi potest quod dictae tres proprietates debeant
definiri.
Unitas
bene definitur quod sit indivisio entis in se, et divisio a quocum–
que alio a se. Quae unitas etiam explicatur per negationem tamen formaliter
in se non consistit, sicut etiam differentia bruti et explicatur per negationem
rationalitatis, consistit tamen in positivo.
veritas
definitur quod sit passio entis, qua ipsum taliter est intelligibile,
qualiter est secundum suam rationem.
Bonitas transcendentalis
definitur quod sit passio entis a qua ipsum habet
quod sit appetihile formaliter. Antequam autem plura de passionibus entis
resolvantur