266
Hrkać,
S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54
(2001). sir. 231-285
jiciuntur intellectui divino, et in intellectione increata repraesentantur; si
vero sumatur formaliter, tunc est denominatio extrinseca. Ex quibus
Inferes: Quod essentiae
rerum ut praescindunt ab existentia in sola reali
consistant possibilitate, ut tenet Mastrius; cum enim creaturae ah aeterna
nec aliquod esse diminutum, medium inter ens reale et rationis, nec aliquod
esse actuale habeant, plane nihil aliud superest, per quod potest explicari rei
essentia ab aeterno prout praescindit ab existentia, nisi sola realis possibilitas
per quam praecise creaturae ab aeterno distinguuntur a chimaeris et aliis im–
possibilibus; sed, hoc supposito, adhuc est quaestio: quae sit prima ratio illius
possibilitatis et impossibilitatis rerum, an scilicet attendenda sit ex parte Dei
an patius ipsarum rerum.
Nota breviter:
Potentiam aliam esse logicam quae importat praecise non
repugnantiam extremorum, quoad componi v.g. rationa1itatis cum animali–
tate; aliam obiectivam per quam ulterius dicitur aliquid esse possibile, ut ter–
minus alicuius potentiae activae agentis. Unde
Respondeo:
Res non habent possibilitatem praecise adivina omnipoten–
tia aut divino intellectu, sed intrinsece et formaliter habent ex se ipsis, extrin–
sece vero et denominative habent ab intellectu divino. Ratio primae partis
est, quia si possibilitas quae res denominatur.
oriretur
a sola divina
omnipo–
tentia, non possit assignari ratio, eur patius aliter mundus denominaretur
possibilis, quam chimaera etenim si ex parte mundi, et chimaerae nulla est
ratio, qua sit mundus possibilis, et non chimaera. Tota ratio devolvenda erit
ad omnipotentiam divinam; sed hoc non;
ergo,
impossibilitas chimaerae non
oritur ex defectu omnipotentiae sed ex intrinseca repugnantia praedicamen–
torum ipsius chimaerae; sicut quod alter mundus sit possibilis, id oritur ex
non repugnantia praedicamentorum alterius mundi;
ergo,
intrinseca et radi–
calis possibilitas non provenit a sola omnipotentia Dei, sed intrinsece et for–
maliter oritur ex non repugnantia praedicamentorum. Hinc et illa propositio
est falsa, quia Deus producere nequit chimaeram ideo illa repugnat; sic
pariter ista erit falsa, quia Deus potest producere hominem, hoc non repug–
nat. Ratio secundae partis est, quia intellectus divinus iudicat aliqua extrema
esse inter se incomposibilia vel composibilia;
ergo,
ille extrinsece complet
il–
Iam incomposibilitatem rerum. Unde si darentur termini invicem ex suis ra–
tionibus formalibus convenientes, neque aliquis intellectus posset eos cum
veritate componere.
Quaestio II: An existentia distinguatur realiter ab essentia?
Celebris est haec difficultas in utraque schola et non procedit quaestio
de actuali existentia cum essentia in statu possibilitatis comparata; nam ut hic
certum est apud omnes, essentiam non esse realiter existentiam, cum esseo–
tia in statu possibilitatis non sit realiter existens. Ubi tamen
1...,26,27,28,29,30,31,32,33,34,35 37,38,39,40,41,42,43,44,45,46,...55