Hrkać,
s.,
Metaphysica p. Antonii Xden"ch, Prilozi
53-54
(2001), str. 231-285
275
alitas et suppositabilitas habent se sicut superius et inferius. Valet enim: est
personalitas ergo subsistentia et suppositum, non autem econtra.
Nota tertio:
Quod communicabilitas alicuius rei sit duplex, scilicet 'ut
quod' et 'ut quo'.
Ut quod
dicitur a!teri communicari, quod communicatur ut superius suo
inferiori; hoc modo communicatur homo suis individuis.
Ut quo,
quod communicatur a!teri tamquam pars seu quasi pars alicui
tati; hoc modo dicitur materia et forma communicari tati composito, et na–
tura substantialis completa est communicabilis divino supposito. Cum ergo
de ratione formali subsistentiae sit incommunicabilitas, ideo, ut aliqua na–
tura sit subsistens, suppositum vel persona, deberet habere duplicem incom–
municabilitatem, scilicet tam
ut quod
quam
ut quo
oppositam duplici praeex–
plicatae communicabi1itati, et etiam incommunicabilitatem, per identitatem,
ut sic excipiatur natura divina, quae et pro illo priori in quo nec tunc consi–
deratur communicata personis sit subsistens subsistentia absoluta, non ta–
men est persona.
Nota quarto:
Cum Scoto, in
III,
distinctione l, quaestione
1.
quod
utraque praedicta communicabilitas seu dependentia sit actualis et aptitudi–
nalis.
Prima est in natura, quando est actu communicata supposito a!terius na–
turae, ab illa quae in subsistendo dependet ut natura humana Christi Domini
respectu personalitatis Verbi divini communicabilitas aptitudinalis est in illa
natura, quae naturalem inc1inationem et propensionem habet ut communi–
cetur alicui supposito distineto ab illo cui de facto est communicata, ut patet
in ipsa natura humana Christi Domini, quae et sit suppositata per subsisten–
tiam Verbi, habet tamen inclinationem ut communicetur proprio supposito
ipsius creato et humano.
Est etiam alia adhuc communicabilitas potentialis in natura, tunc
quando natura ad hoc ut communicetur alicui supposito non habet aliquam
inclinationem seu propensionem sed tantum quamdam capacitatem seu non
repugnantiam; hoc modo natura humana v.g. dicitur habere meram capacita–
tem et consequenter potentialem communicabilitatem respectu suppositi di–
vini. Similiter datur per oppositum duplex vel triplex potius incommunicabili–
tas seu negatio incommunicabilitatis, scilicet actualis, aptitudinalis et poten–
tialis.
Prima est cum natura actualiter non dependet ab alieno supposito, ut na–
tura v.g. Petri, quae actualiter non dependet a supposito Ioannis.
Aptitudinalis est cum natura non habet inclinationem seu propensionem
ut communicetur supposito alieno, ut praedieta natura Petri respeetu suppo–
siti Ioannis. Tertia est cum natura non solum actu non est communicata et