284
Hrkać,
S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54
(2001), str. 231-285
de ipso scilicet esse communicatam se unitam Verbo; siquidem pro illo priori
non intelligitur sic unita ut supponituf, non tamen conveniebat ei positive
talis negatio (quod est necessario requisitum ad rationem personalitatis crea–
tae) quia negatio, rigorose loquendo, non verificatur in esse positive in priori
tantum naturae, sed in prioritate temporis et hoc modo negatio communica–
tionis non verificabatur de natura sumpta, eo quod in illo instanti reali fuerit
vere unita Verbo. Consequenter non habuit propriam personalitatem pri–
usquam assumeretur. Hoc illustrare potest ex dictis de mutatione substanti–
ali.
Objicies nona:
Sequitur ex conclusione quod humanitas unita Verbo non
fuerit unum per se cum illo; sed hoc non;
ergo,
nec illud etc.
Probatur maior:
Quia ex duobus entibus in actu omnino completis et per–
feetis, cuiusrnodi est Verbum et
humanitas,
nequit fieri unum per se; ergo,
fatendum est quod tali humanitati deficiat aliquid positivum pertinens ad il–
lius substantiale complementum etc.
Respondeo primo,
quod hoc argumentum debeant etiam solvere adver–
sarii, quia in bona philosophia non minus repugnat ex duobus entibus sub–
stantialiter completis fieri unum per se ac ex uno completo, et alio incom–
pleto. Unde et humanitas secundum ipsos esset substantialiter incompleta;
Verbum tamen fuit substantialiter completum; proinde, non potuisset cum
illa unum per se constituere.
Respondeo secundo:
concedo sequellam et nego minorem. Non enim est
aliquid inconveniens ex Verbo, et humanitate ab ipso assumpta non fieri
unum per se unitate compositionis tanquam ex per se actu et per se potentia,
eo modo quo in argumenta videtur intendi; nec enim Verbum nec humanitas
possunt habere rationem partis essentialis, ut pate!. Compositio itaque facta
ex Verbo et humanitate est mirabilis et ineffabilis. Dicitur enim 'unum fieri
per se ex Verbo et humanitate assumpta' non in natura sed suppositaliter seu
in persona scilicet per actualem dependentiam naturae humanae ad Verbum
in ratione suppositi; sic modus unionis seu compositionis est supernaturalis
et ineffabilis; et cum dicitur 'ex duobus entibus in actu non posse fieri unum
per se', hoc quidem verum est in unitate naturae, non autem suppositi seu
personae et hoc genere unitatis Verbum et natura assumpta sunt unum per
se, non autem primo modo, adeoque etc.
Quaeres:
Utrum personalitas creata importet pro formali plures negationes
communicationis vel unam
tantum
?
Respondeo:
Incommunicabilitas 'ut quod' non est de ratione formali per–
sonae sed tantum praesuppositione se habet ad illam. Ratio est, quia talis in–
comrnunicabilitas convenit naturae singulari prout singularis est;
ergo,
talis
incommunicabi1itas etc.