276
Hrkać,
S., Metaphysicap. AlItoniiXderich, Prilozi
53-54
(2001). str. 231-285
habet ut communicetur negationem alicui supposito, verum etiam repugnat
illi sic communicari et ab illo dependere; ut natura divina cui repugnat aliquo
modo dependere a supposito creato. His ita visis et notatis
Dico primo:
Persona est intellectualis naturae incommunicabilis existen–
tia. Hanc definitionem ponit Scotus, in I, dist. 33, quo unica.
Li 'existentia' ponitur loco generis per hoc enim persona convenit iis
quae nec persona nec suppositum sunt.
Per li 'incommunicabilis' convenit personae cum iis quae sunt supposita,
et differt ab iis quae non sunt.
Per li 'intellectualis naturae' differt persona (et tantum extrinsece) a sup–
positis, haec enim non connotant necessario naturam intellectualem, ut dixi.
Ex qua definitione infertur quod subsistentia prout praescindit a suppo–
sitionalitate et personalitate sic recte definire possit: Est substantialis natu–
rae incommunicabilis existentia; quae
defini tio
patet ex dictis. Igitur, sensus
seeundae partis tituli quaestionis est: an in toto substantiali, ex materia et
forma composito, detur unica simplex et indivisibilis existentia, an vero sub–
sistentia extensa et composita, taliter quod materiae correspondeat una pars
subsistentiae realiter distinctae ab alia parte subsistentiae, quae correspon–
det formae, et suppono tanquam certum nulli aceidenti ex se ratione subsis–
tentiae convenire; nam subsistentia importat incommunicabilitatem unius
suppositi cum supposito alterius naturae; sed accidens ex sua natura est
COffi–
municabile supposito;
ergo,
nulli aecidenti ex se eonvenit ratio subsistentiae.
Dico secundo:
Subsistentia totius substantialis compositi ex materia et
forma est unica et simplex, unde neutri parti aliqua subsistentia partialis pro–
prie dicta correspondet. Quod
Probatur:
Totum essentiale physicum est aliqua entitas realiter a partibus
suis distineta simul sumptis et unitis; sed talis entitas est sufficiens et propor–
tionaturn subiectum unius totalis et simplicis subsistentiae, qua
pasita,
totum
compositum substantiale subsistit;
ergo,
subsistentia etc. Videantur de hoc
plura in libro primo
Physicorum,
ubi egimus de subsistentia materiae. Interim
Objicies primo:
Destrueta unione totius humanitatis assumptae in triduo
mortis Christi Domini partes, scilicet anima et corpus manserunt unita ipso
Verbo;
ergo,
manserunt immediate suppositata et consequenter huiusmodi
partes etiam ut separatae sunt capaces subsistentiae. De hoc dubio an in
triduo mortis Christus fuerit homo, infra videbimus.
Respondeo
cum Mastrio quod sicut plures docent theologi Verbum divi–
num passe assumere non solum partes essentiales physicas seorsim exis·
tentes sed etiam accidens a subiecto separatum, quod ex hoc infertur, quod
accidens separatum habeat propriam et rigorosam subsistentiam, sic ex eo
quod corpus et anima inter se separata fuerunt assumpta a Verbo divino, non
1...,36,37,38,39,40,41,42,43,44,45 47,48,49,50,51,52,53,54,55