Hrlwć,
s.,
Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54
(2001), str. 231-285
277
bene infertur, tales partes seorsim existentes habere proprias subsistentias.
Ratio buius est, quia unio alicuius entis creati cum supposito divino multi–
farie fieri potest; nam vel potest fieri per modum personationis, ut cum assu–
mitur a tali supposito natura completa intellectualis, vel potest fieri per mo–
dum suppositionis, ut si assumeretur natura completa irrationalis, vel per
modum cuiusdam simplicis sustentationis, ut si assumeretur a Deo a1iqua
forma accidentalis; vel denique per modum substantialis sustentationis, quo
pacto fuerunt assumpta corpus et anima inter se separata in morte Christi
Domini. Proinde talium partium unio non terminabatur ad Verbi subsisten–
tiam, quatenus haec exercet munus personandi seu faciendi personam, sed
quatenus exercet munus habendi esse independenter ab alio tanquam a su–
biecto, qui modus essendi independenter dicitur late et large subsistentia.
Objicies II:
Anima realis non solum existit per se, prout haec opponitur
inbaerentiae, sed etiam prout talis perseitas dicit negationem communicatio–
nis ad suppositum alienum; sed quod sic per se existit, improprie et rigorose
existit;
ergo,
subsistentia etc.
Respondeo: nego minorem.
Ad propriam enim et rigorosam subsisten–
tiam non sufficit, quod aliquid actualiter non fit communicatum alteri tan–
quam suppusito; sed ad hoc requiritur quod negationem aptitudinalis com–
municationis seu quod sit aptum communicari alteri, et hoc non habet anima
separata nec alia buiusmodi pars, sed hae inportant connaturalem aptitudi–
nem seu existentiam communicentur toti; consequenter subsistentia etc.
Quaeres:
Utrum subsistentia distinguatur a singularitate seu a natura singu–
laris?
Respondeo:
Subsistentia (sive in positivo sive in negativo consistat, de
quo infra) est aliquid superadditum naturae singularis creatae ab eaque
realiter distinctum. Ita communiter theologi. Et ostenditur ex inefabili mys–
terio Incarnationis. Nulla enim ratio naturalis hoc efficaciter convincit, ut
omnes fatentur; nam fides docet, quod Verbum divinum assumpserit natu–
ram burnanam singularem et quod non assumpserit personam humanam seu
suppositum creatum. Deinde etiam fides docet quod natura humana Christi
Domini careat propria subsistentia subsistatque subsistentia Verbi; sed hoc
fidei dogma subsistere non potest, si subsistentia naturae singularis creatae
non potest separari a natura singulari;
ergo,
potest ab ea separari; sed realis
separatio infert necessario distinetionem realem;
ergo,
subsistentia etc. Unde
in Petro v.g. duplex reperitur concretum scilicet naturae humanae cum haec–
ceitate Petri, seu singularitate eius et naturae humanae singularis cum sup–
positalitate, seu personalitate. Et haec resolutio nostra de omni subsistentia
creata etiam angelica, inte11igenda, quia etiam baec non minus potuit sup–
pleri a Verbo quam humana ut docent theologi. Sed
1...,37,38,39,40,41,42,43,44,45,46 48,49,50,51,52,53,54,55