272
Hrkać,
S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54 (2001),
sIr. 231-285
essentia; sed nequit recipi in essentia, nisi ab illa realiter distinguatur;
ergo,
ita distinguitur etc.
Respondeo: distingua a:
Quod creata sit recepta, id est re–
cepta ab alio tanquam a causa efficiente,
concedo a;
quod creata sit recepta,
id est tanquam forma in subiecto subiectata,
nego a;
similiter
distinguo sub–
Sllmptam minorem
et
nego consequens.
Limitatio ergo existentiae creatae
consistit in hoc quod non necessario actualiter existat, nec essentiam sibi cor–
respondentem faciat actualiter necessario sibi coexistentem, quod quidam
habet ex eo, quod producatur a causa efficiente potente iliam non producere,
non vero ex eo quod recipiatur in essentia realiter distincta. Existentia autem
divina habet necessario suum esse actuale eo quod non sit produeta nec pro–
ducibilis ab aliqua causa, a qua dependeret, et a qua posset destrui; et prop–
ter hoc dicitur existentia divina infinita et illimitata. Hane rationem pariter
bene nota.
Objicies quarto:
Si existentia creata non distingueretur ab essentia, qua–
elibet creatura esset existens per essentiam; sed solus Deus est existens per
essentiam;
ergo,
non creatura, ac per consequens essentia distinguitur etc.
Respondeo: nego maiorem.
In sensu, in quo intelligitur existere per essen–
tiam, per hoc enim intelligitur habere esse a se, et non communicatum ab a1i–
qua causa, et sic existeret necessario, quod nullatenus habet essentia creata
cum habeat suum esse actuale a suis causis communicatum, et sic existit con–
tingenter. Si autem per li 'existere per essentiam' intelligitur existere per
aliquod praedicatum quidditativum, adhuc distinguitur per hoc existentia
creata et increata; nam increata est praedicaturn quidditativum Dei, creata
vero non est praedicatum quidditativum creaturae, sed solum modus intrin–
secus, si demum existeret per essentiam intelligitur praecise existere aliquid
per quidpiam indistinctum realiter ab essentia,
concedenda est etiam maior et
non minor;
quia hoc non est solius Dei; caute tamen loquendum est, ne
propositio in aliquo sensu dissona intelligatur.
Objicies quinto:
Invariata essentia variatur existentia;
ergo,
distinguuntur
realiter.
Probatur a:
Quia essentia Petri v.g. est eadem heri et hodie; sed non
est eadem existentia;
ergo
etc.
Probatur minor:
Existere heri non est existere
hodie;
ergo,
neque existentia est eadem heri et hodie.
Respondeo: nego a; ad secundam, nego minorem; ad tel1ium, distinguo
a:
Existere heri non est existere hodie, sumpto existere secundum rectum seu
pro ratione formali existenti,
nego a;
sumpto existere secundum obliquum
seu pro existentia cum tempore vel pro ipso tempore heriterno et hodierno,
concedo aj et nego consequentiam in sensu
distinctionis.
Objicies sexto:
Essentia potest intelligi non existens;
ergo,
realiter ab ea
distinguitur.
Consequens patet, quia si essentia potest cum veritate intelligi non exis–
tens poterit existentia dividi et separari ab essentia; sed separari unum ab
1...,32,33,34,35,36,37,38,39,40,41 43,44,45,46,47,48,49,50,51,52,...55