264
Hrkać,
S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54
(200Z), str. 231-285
Objicies primo:
Creatura antequam creetur est possibilis; sed esse possi–
bile est ens vere reale;
ergo,
essentiae habent ab aeterno etc.
Confirmatur:
Creatura ut possibilis dicit potentiam talem quae petit fundari in aliqua enti–
tate;
ergo,
etc.
Respondeo: distinguo maiorem.
Res possibilis est verum ens reale verbaIi–
ter seu actuale,
nego minorem;
nominaliter seu possibile,
concedo minorem
et
nego consequentiam.
Sicut enim essentiae sunt possibiles ab aeterno, ita etiam
existentiae; atqui existentiae non habuerunt ab aeterno aliquod esse actuale;
ergo,
nec essentiae.
Ad consequens distinguo a:
Illa potentia petit fundari in
aliqua entitate pure possibili,
concedo a;
actuali,
nego a
et
consequentiam.
Objicies secundo.
Scientiae sunt de rebus realibus et aeternis; sed etiam
sunt de essentiis;
ergo,
essentiae habent aliquod esse actuale etc.
Confirmatur haec propasitio:
Homo est animal rationale, est aeternae
veritatis;
ergo,
etc.
Respondeo:
Qundo dicitur 'scientiam esse de essentiis aeternis' nihil
aliud significatur, nisi quod essentiae rerum quoad connexionem praedica–
torum sunt aeternae, quod non intelligitur ita, ut aliquod esse actuale habe–
ant in se ab aeterno; sed quod praedicata essentialia quoad suam connexio–
nem sint talis naturae, quod talis connexio nullatenus ab aliquo extrinseco
dependeat,
nec sit contingens, sed necessaria ex ipsa ratione intrinseca prae–
dicatorum; et in hoc sensu propositiones quae fiunt circa rerum essentias
connectuntur; dicuntur 'aeternae veritatis', scilicet quoad connexionem prae–
dicati cum subiecto, non vero quoad aliquod actuale esse. Pariter in hoc sensu
dicuntur rerum essentiae ingenerabiles et incorruptibiles, quia nec per genera–
tionem, nec per corruptionem recipiunt aut ammittunt praedictam connexio–
nem praedicatorum; absolute tamen et quoad esse actuale sunt generabiles et
corruptibiles, cum vere a suis causis recipiant et ammittant esse actuale.
Objicies tertio:
Si rerum essentiae nihil includerent ab aeterno actualita–
tis essent nihil, sed ex hoc sequeretur dari unum nihil maius alio quod impli–
cat;
ergo,
essentiae rerum habent esse actuale etc.
Probatur subsumpta minore:
Creatura possibilis esset nihil quia nihil in se
includeret actualitatis, diceret tamen non repugnantiam ad existendum; chi–
maera vero quae etiam est nihil, diceret etiam repugnantiam ad existendum;
ergo,
chimaera est maius nihil.
Confirmatur:
Si essentiae possibiles essent nihil, non possent fieri ens,
quia ex uno contrario non potest, nec potest fieri aliud; sed fiunt entia dum
de statu possibilitatis reducuntur ad statum existentiae;
ergo,
non sunt nihil,
sed habent esse actuale.
Respondeo: distinguo maiorem.
Rerum essentiae essent nihil simpliciter,
id est, essent nihil tam actu quam in patentia,
nego maiorem;
essent nihil se-