Hrkać,
S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54
(2001), str:. 231-285
255
non est simpliciter simplex quin poterit concipi illa realitas absque illo modo,
sed tunc est conceptus imperfectus ilIius rei, potest tamen concipi sub illo
modo et tunc est conceptus perfectus illius rei;
ergo,
nequit res perfecte etc.
Unde ex multis capitibus differt modus intrinsecus a differentia:
Primo, quia modus intrinsecus intrinsece realitatem cuius est modus per–
ficit, differentia vero extrinsece, animal enim non intrinsece et quoad suam
entitatem sed extrinsece solum perficitur per rationalitatem.
Secundo, quod realitas non poterit perfecte concipi sine suo modo in–
trinseco, differentia vero potest perfecte concipi;
ergo,
modus intrinsecus
perfectam realitatem non dicit.
Tertio, quod differentia addita generi variet rationem formalem et quid–
ditativam eius, at vero modus intrinsecus non variat rationem formalem et
quidditativam eius cuius est modus;
ergo,
modus intrinsecus etc.
Differt etiam modus intrinsecus in multis a passione (et conveniunt in
hoc quod tam modus quam passio sint extra quidditatem):
Primo, quia passio dicit perfectam realitatem distinctam ab essentia, non
vero sic modus intrinsecus.
Secundo, quod esscntia poterit perfecte concipi sine passione, non vero
sine modo intrinseco.
Tertio, quod passio dimanet ab essentia iam constituta in suo esse per–
feeta, at vero modus intrinsecus est gradus perfectionis ipsius entis et non
quod ab essentia perfecte constituta dimanans,
adeaque
etc. Quibus supposi–
tis et notatis
Dico:
Ens contrahitur ad Deum et creaturas per modos intrinsecos, ad
substantiam vero et accidens per differentias. Ita Doctor Subtilis plurimis in
locis. Quod
Probatur:
Ens determinatur ad Deum et creaturam per finitatem et infi–
nitatem; sed hae sunt modi intrinseci et non differentiae;
ergo,
etc.
Maior
est certa,
probatur minor:
Differentia est realitas, modus autem
non, cum sit solum gradus realitatis sine quo realitas nec concipi potest per–
fecte; sed infinitas et finitas extra realitatem entis determinabilis non sunt
perfectae realitates, sed sunt gradus ens intrinsece perficientes intra sphae–
ram propriae realitatis non extra ut solet differentia perficere genus, ut dictum
est in 'Logica';
ergo,
finitas et infinitas etc. Cur autem conceptus praedica–
mentales contrahantur per differentias? Ratio est, quia conceptus praedica–
mentales ita determinantur per sua contrahentia, ut cum eis veram composi–
tionem metaphysicam efficiant, ad quam necesse est, ut ratio contrahibilis et
contrahens distinctas importen! rcalitates, quarum una erit per aliam perfec–
tibilis, proinde una habeat rationem generis, alia differentiae. Et quia modus
1...,15,16,17,18,19,20,21,22,23,24 26,27,28,29,30,31,32,33,34,35,...55