Hrkać,
S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54
(2001), str: 231-285
247
necessario compositionem saltem metaphysicam efficiunt;
ergo,
nequit ad–
mitti aliqua realitas entis ex natura rei, etiam per modos intrinsecos contrahi–
bilis. Sic quidem aliter in Deo non evitaretur compositio metaphysica.
Quomodo autem fiat contractio entis ad Deum et creaturam
?
Nota
ex Mastrio, quod ens non importat aliquam realitatem communem
ex natura rei praecisam a Deo sed simplicissimum conceptum immediate ab–
stractum per intellectum a particularibus rationibus Dei et creaturae inadae–
quatae conceptis. Qui conceptus deinde per actum intellectus rursus referen–
tem illum ad inferiora, contrahibilis per particulares conceptus finiti et in–
finiti ad illa, habentes se ut quale seu contrahens. Unde sicut conceptus entis
non est prior ex natura rei Deo et creaturae immo potius posterior cum ab–
strahatur ab illis, iam in suo esse constitutis, ita contractio entis, quae fit per
finitum et infinitum, non est abstractio a priori sed a posteriori facta per in–
tellectum cum fundamento in re. Econtra autem evenit in praedictis prae–
dicamentalibus: animal etiam est realitas ex natura rei prior hornine et bruto,
praescindite secundum suum adaequatum conceptum ex natura rei, et ante
opus intellectus a rationalitate, et irrationalitate per quas contrahitur et sic
cantractio per illas est a priori ex natura rei ad nullum actum intellectus spec–
tans. Ex quibus sequitur quod in Deo solum detur compositio rationis seu
per nostrum intellectum inadaequate concipientem, quae nullatenus divinae
simplicitati in re opponitur; nam talis compositio solum dicit extrinsecam de–
nominationem ab actu intellectus provenientem, quae nullam in rebus, bene
tamen in intellectu imperfectionem imponit, qui unica actu non valet assequi
eminentem perfectionem obiecti, ideoque illud prius concipit sub una rati–
one, postea sub alia et tandem utramque rationem communem scilicet et
particularem ad invicem componit.
In
entibus vero praedicamentalibus cum
dentur realitates ex natura rei et secundum suos adaequatos conceptus con–
trahibiles et contrahentes datur compositio quae dicit imperfectionem ex na–
tura rei in toto ex illis canstituto.
Probatur tertio:
Realitas entis ex natura rei praecisa, vel esset creata vel
increata, vel participata vel inparticipata; sed nullum ex his dici potest;
ergo,
conceptus entis etc.
Probatur minor:
Thlis realitas
juxta
adversarios ex natura rei reperitur in
Deo et creatura;
ergo,
si esset creata vel participata aliquid creatum et par–
ticipatum esset in Deo; vel si esset increata et inparticipata aliquid increatum
et inparticipatum esset realiter et ex natura rei increatum; quod non;
ergo,
nullatenus debet admitti talis realitas entis ex natura rei praecisus a Deo et
creatura. Sed objiciunt:
Objicies primo:
Quidquid ad actum intellectus praesupponitur dicit realitatem praeci–
sam ex natura rei et independenter ab intellectus consideratione; sed ens se-