Hrko.ć,
S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54
(2001), str. 231-285
241
et ob suum obiectum praemiale scilicet Deum et angelos, tum ratione univer–
salitatis quam habet ratione obiecti adaequati quod est superius ad obiecta
aliarum scientiarum;
ergo,
metaphysica ex omni parte est sapientia adeoque
etc.
Disputatio II: De natura entis et iIIius divisionibus
Ens reale statuimus pro obiecto metaphysicae, oportet iam ad prae–
cipuas difficultates, quae illud circa controvertuntur accedere. Porro nomine
entis realis nihil aliud communiter intelligitur, quam id, cui non repugnat a
parte rei existere, hoc est, nulla intellectus consideratione interveniente, in
quo differt ab ente rationis. 'Ens' etymologice a verbo 'sum' deductum, nihil
aliud significat quam 'esse'; et potest sumi dupliciter.
Primo, percipialiter seu verbaliter hoc est tanquam participium ab ipso
verbo 'sum' deductum.
Secundo, nominaliter hoc est tanquam nomen substantivum a verbo
'sum' derivatum; unde si
sumatur
hic ex vi participii tempus significaretur;
significat
etiam exercitium existentiae seu rem actu existentem; si vero se–
cundo modo
significat
ipsum esse positivum rei praecise, contradistinctum a
'nihilo', in qua acceptione 'ens' praescindit ah existentia. Definitur etiam 'ens
reale ut sic' a Doctore,
Quodlibetalium,
quaestione tertia: Non quidem defi–
nitione explicante per genus et differentiam, cum non componatur sed defi–
nitione late sumpta, qua definivimus, etiam 'formalitates metaphysicas' quod
sit illud, quod habet vel potest habere entitatem extra animam, seu cui non
repugnat realis et positiva existentia Unde ens de suo conceptu formali im–
portat aliquam rem positive praecisam. His suppositis, sit
Quaestio prima: An ens habeat conceptum unum tam formalem quam obiecti–
vum?
Nota:
Quod
conceplUs formalis
sit cognitio rei, seu actus intellectus, et di–
citur
conceptus
eo quod sit
proles mentis.
Dicitur 'formalis', eo quod per ip–
sam formaliter intelligamus et quod sit quaedam forma informans intellec–
tum. Conceptus vero
obiectivus
est ipsa res mente concepta, quae dicitur
'conceptus' a denominatione extrinseca desumpta a conceptu formali, qua
dicitur concipi et dicitur 'obiectivus' eo quod objiciatur potentiae, et non sit
forma ipsi potentiae inhaerens. Differunt autem hi conceptus in eo quod
conceptus formalis sit semper aliqua res positiva intellectui inhaerens, ut
patet ex dictis. Obiectivus vero non semper est vera et positiva res, cum entia
rationis et negationes etiam intellectui objiciantur. Deinde conceptus for–
malis est semper singularis in essendo, esto aliquando sit universalis in re–
praesentando; obiectivus vero potest esse singularis vel universalis in es-
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10 12,13,14,15,16,17,18,19,20,21,...55