Hrkać,
        
        
          
            
              S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
            
          
        
        
          
            53-54
          
        
        
          
            
              (2001), str. 231-285
            
          
        
        
          243
        
        
          ab explicatione earum praescindit, et conceptus sic praecisus non est perfecte
        
        
          
            unus, nec dicit a1iquam rationem communem sic contrahibilem per peculi–
          
        
        
          
            ares rationes, sed dicit plura inferiora confuse, per modum unius
          
        
        
          conceptus.
        
        
          Unde conceptus perfecte praecisus solet dici adaequatus seu praecisio qua
        
        
          sic praescinditur adaequata praecisio, sic autem per eam abstrahitur concep–
        
        
          
            tus unus, ut secundum se totum concipiatur nihil rationum peculiarium, a
          
        
        
          quibus abstrahitur concipiendo, nec implicite nec explicite, sicut quando con–
        
        
          cipitur animalitas, quae ita sola concipitur, ut nec implicite nec explicite ra–
        
        
          tiones per quas contrahitur concipiantur. Conceptus vero imperfecte prae–
        
        
          cisus solet etiam fieri inadaequatus, seu praecisio inadaequata quia per eam
        
        
          ita abstrahitur conceptus imperfecte unus, ut saltem implicite ratianes pecu–
        
        
          liares dica!. His ergo omnibus et singulis visis et notatis
        
        
          
            
              Dico secundo:
            
          
        
        
          Ens dicit conceptum unum perfecte praecisum a Deo et creaturis, sub–
        
        
          stantia et accidente. Et iuxta explicationem conceptus perfecte praecisi debet
        
        
          
            esse omnium scotistarum.
          
        
        
          
            Probatur ratione Scati
          
        
        
          -
        
        
          pro secunda parte conclusionis: Prima tunc ali–
        
        
          qua ratio dicit conceptum perfecte praecisum, quando ita concipitur, ut non
        
        
          percipiantur aliquae rationes peculiares; atqui sic potest concipi ratio entis;
        
        
          
            ergo,
          
        
        
          ens dicit conceptum perfecte praecisum.
        
        
          
            Probatur minor:
          
        
        
          Nam potest esse aliquis certus quidpiam esse ens, quin
        
        
          habeat certitudinem de aliqua peculiari ratione scilicet de ratione Dei, erea–
        
        
          turae, substantiae et accidentis;
        
        
          
            ergo,
          
        
        
          potest concipi etc,
        
        
          
            adeaque,
          
        
        
          etc. Sed
        
        
          
            Respondeo:
          
        
        
          Communiter thomistae praedictam rationem probare qui–
        
        
          
            dem rationem entis, seu conceptum entis esse praecisum, non tamen per–
          
        
        
          fecte, quia - inquiunt - et praedietus conceptus non dieat explicite rationes
        
        
          peculiares, dicit tamen eaS saltem implicite ita ut conceptus entis non sit ab–
        
        
          solute distinetus obiective a conceptibus rationum peculiarium, sed sit potius
        
        
          
            objective idem, et
          
        
        
          tantum
        
        
          
            secundum quid. hoc est secundum maiorem vel mi–
          
        
        
          norem expressionem distinctionis. Hoc est placitum thomistarum. Sed argu–
        
        
          endo ad hominem
        
        
          
            Contra est
          
        
        
          -
        
        
          
            primo:
          
        
        
          Ratio animalitatis concepta absque peeuliaribus ra–
        
        
          tionibus, etiam secundum thomistas dicit conceptum perfecte praecisum a
        
        
          
            suis inferioribus; sed conceptus 'animalitatis' secundum eosdem saltem im–
          
        
        
          plicite dicit inferiora; ergo, etiam ratio entis esto implicite diceret inferiora,
        
        
          adhue secundum thornistas deberet importare conceptum perfecte praeci–
        
        
          
            sum.
          
        
        
          
            COnlra
          
        
        
          -
        
        
          
            secundo:
          
        
        
          In conceptu entis nullatenus potest intelligi inclusio
        
        
          inferiorum;
        
        
          
            ergo,
          
        
        
          non datur talis inclusio, et consequenter conceptus entis est
        
        
          perfecte praecisus ab inferioribus.