Hrkać,
S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54
(2001), str. 231-285
245
quod contrahitur animal, est animal realiter et identice, quippe realiter iden–
tificatum cum animali, non tamen est animal formaliter, ita ut de conceptu
suo formali sit animal. Unde negatur prima consequentia: ut enim aliquid sit
de essentia entis, non sufficit quod sit ens realiter necessarium, sed est neces–
sarium quod sit de conceptu formali illius, ex quo tamen non sequitur, quod
id per quod contrahitur ens, sit nihil, nam inter nihil et ens formaliter datur
medium scilicet ens realiter, quod enim est nihil, id neque formaliter neque
realiter est ens.
Objicies secundo:
Si
daretur
conceptus entis sic praecisus a Deo et creaturis, jam daretur
aliquid prius et simplicius Deo, constitutivum enim est prius constituto; dein–
de daretur in Deo compositio ex actu et potentia, ratio enim entis sic ab–
stracta haberet se per modum contrahibilis et potentialis; ratio autem differ–
entialis haberet se per modum contrahentis et actus. Similiter Deus et crea–
tura non essent primo diversa, sic quidem in illa ratione entis, perfecte prae–
cisa convenirent; sed haec implicant omnia;
ergo,
non datur conceptus sic
praecisus etc.
Respondeo ad primum
-
distinguo sequel/am:
Daretur aliquid prius Deo,
in esse Seu in realitate,
nego sequellam;
in conceptu seu in subsistendi causa,
concedo sequel/am,
hoc est nullum est inconveniens bene enim valet juxta
omnium consensum: est Deus;
ergo,
est ens;
ergo,
vero econtra est ens;
ergo,
est Deus. Esset tamen inconveniens si daretur aliqua realitas constitutiva Dei
ipso Deo prior. Alii dicunt, daretur aliquid prius Deo, prioritate logica,
can–
eedo,
physica,
nego;
sed hoc est idem quod nos dicimus. Similiter
distingua
aliud membrum:
Daretur aliquid simplicius Deo, simplicitate apposita re–
solubilitati,
concedo;
compositioni,
nego;
vel simp1icitate conceptus,
concedo;
rei,
nego a.
Ens enim est irresolubile in plures conceptus; Deus autem in
plures conceptus est resolubilis. Unde et Deus habetur summe simplex, non
tamen est simpliciter simplex, cum possit in plures resolvi conceptus.
Respondeo ad secundum
-
distinguo a:
Daretur in Deo compositio ex
actu et potentia in realitatibus,
nego a;
in nostris conceptibus imperfecte re–
alitatem Dei concipientibus,
concedo a.
Ad tertium similiter distinguo a:
Deus et creatura non essent primo di–
versa in realitate, seu ut sunt in se realiter,
nego a;
in conceptu seu ut subsunt
conceptui nostro,
concedo
a. Sed contra
Dices:
Aristoteles, octavo
Metaphysieorum,
textu l6to dicit: Ens ut tale
statim esse substantiam, quantitatem, qualitatem;
ergo,
nullum perfecte prae–
cisum conceptum ens dicit ab illis.
Respondeo:
Aristotelem ibi arguere contra dicentes, ens per aliquid dis–
tinctum realiter ad praedicamenta descendere, et sic tantum intendit, quod