Hrkać,
S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54
(2001), str. 231-285
237
tus communes praecise sumptos pertineant ad metaphysicam consideratio–
nem, omnes e praedictis conceptibus abstrahunt a materia. Deinde substan–
tiae per essentiam immateriales ut sunt angeli secundum conceptus proprios
desumptos ex communibus, et secundum eosdem conceptus substantia im–
materialis increata, ut est solus Deus ad metaphysicam spectant considera–
!ionem. Patet hoc, quia praedictae sUbstantiae secundum tales conceptus ab–
strahunt a materia, et quia ut sic sunt naturaliter scibiles et cognoscibiles,
non quidem ab alia scientia, nisi a metaphysica, adeoque etc. Pro concepti–
bus propriis substantiarum immaterialium desumptis ex propriis rationibus
illarum est advertendum, quod sit maxima differentia inter conceptus pro–
prios Dei, et intelligentiarum. Nam conceptus proprii Dei cum desumantur
ab ipsa dei tate quae est speculum voluntarium, hoc est si vult, videtur si
non-non, non sunt natura1iter scibiles, et sic nec cognoscibiles, nec scibi1es
per
aliquam
naturalem scientiam; unde semper ad scientiam supernatu–
ralem, id est theologiam pertinent subposita revelatione. Conceptus vero
proprii intelligentiarum, qui scilicet a propriis rationibus desumuntur, cum
sumantur ab obiectis naturalibus, et naturaliter scibilibus necessario perti–
nent ad aliquam naturalem scientiam; sed non ad aliam quam metaphysicam
cum haec entia a materia abstrahentia consideret, et nulla alia scientia aptior
assignetur vel assignari possi!. Denique ut nullus supersit scrupulus aliqui
metaphysicorum dividunt in metaphysicam in se et quoad nos, volentes me–
taphysicam in se esse iliam, quae praescindendo a statibus, et considerata re–
spectu intellectus nostri absolute, seu ex natura propriae res immateriales
considerat, et ad hanc metaphysicam agere de conceptibus propriis intelli–
gentiarum desumptis a propriis rationibus illarum spectat; metaphysicam
vero quoad nos appellant iliam, quae considerat tantum res immateriales seu
abstrahentes a materia, naturaliter ab intellectu pro hoc statu scibiles et ad
metaphysicam sic sumptam non pertinet agere de praedictis conceptibus
propriis intelligentiarum a propriis rationibus desumptis, quia et has rationes
possit intellectus noster ex natura propria cognoscere non tamen illos pro
hoc statu cognoscere valet, nisi facta illorum revelatione. Consequenter etc.
Qaestio secunda: Sub qua ratione ens reale sit obiectum metaphysicae?
Dico
ens reale sub ratione entis realis seu quatenus est ens reale est
obiectum metaphysicae.
Probatur:
Ens sub ratione entis constituitur in tali gradu, in quo iIIi ut sic
primo et per se insunt passiones, et per illam rationem de illo demonstrantur
in metaphysica;
ergo:
haec est vera et propria ratio formalis determinans ens
reale ad considerationem metaphysicam. Unde essentia abstracta per essen–
tiam vel indifferen!iam sint immaterialia, adhuc obiectum illius scientiae
quae talia entia considerat statui debet ens in quantum ens, non autem mate–
riale, quia passiones metaphysice se ipso demonstrabiles non competunt enti,
1,2,3,4,5,6 8,9,10,11,12,13,14,15,16,17,...55