244
Hrkać,
S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54
(2001), str. 231-285
Probatur a:
Illa inclusio nequit intelligi ita ut ens coniunctive significet
omnia inferiora, scilicet Deum et creaturas, ut aIiqui dieunt, neque potest in–
telligi ita, ut ens significet aliquod particulare, et caetera per attributionem
ad illud, scilicet Deum immediate, et creaturas per attributionem ad Deum;
ergo,
in conceptu entis etc.
Probatur a ad primam partem:
Quia ex hoc sequeretur, quod hae proposi–
tiones: Deus est ens, creatura etc essent falsa, haberent enim hunc sensum:
Deus est Deus et creatura, creatura est creatura et Deus; sed hoc est falsum;
ergo,
est illud, quod nullus concedit.
Probatur ad secundam partem:
Quia iterum haec propositio: Creatura est
ens - faceret hunc sensum: Creatura est Deus ad quem omnia attribuuntur;
nam hoc iuxta salam expiicationem,
li
lens' significaret; sed hoc non;
ergo,
ne–
que illud; neque denique illa propositio potest intelligi ita, ut ens disiunctive
significet Deum vel creaturam, substantiam vel accidens; nam signaret infe–
fiora hoc modo: tunc nomen lens' non esset impositum ad
significandam
ilIam
rationem unam conveniendi, quod nullus dicat. Praeterea hae rationes seu
propositiones essent falsae: Substantia est ens; accidens est ens, cum facerent
hunc sensurn: Substantia est substantia, vel accidens est accidens cum substan–
tia, quod est faIsum;
ergo,
nullatenus potest intelligi inclusio inferiorum ct per
consequens conceptus entis est perfecte praecisus a suis inferioribus.
Objicies primo:
Nihil praescinditur perfecte ab illo quod est de essentia illius; sed infe–
riora et eorum differentia sunt de essentia entis;
ergo,
non perfecte prae–
scinduntur.
Probatur minor:
Ens non contrahitur ad inferiora per aliquid quod est de
essentia eius; atqui contrahitur ad inferiara per differentias;
ergo,
ens non di–
cit conceptum perfecte praecisum etc.
Respondeo: nego minorem.
Sicut enim homo non est de essentia animalis;
neque differentia illius, ita neque Deus et creatura, substantia et accidens,
neque eorum differentia scilicet finitas et infinitas, perseitas et inaleitas sunt
de essentia entis; unde
nego minorem a.
Probatur:
Nam ens contrahitur per finitatem et infinitatem, perseitatem
et inaleitatem, quae sunt aliquid superadditum conceptui communi entis.
Sed dices
Contra:
Vel id, per quod contrahitur ens, sit ens, vel non ens. Si est
ens;
ergo,
de essentia entis, et consequenter ens non contrahitur per aliquid
illi superadditum; seu quod non sit de essentia eius, si non est ens;
ergo)
per
nihil contrahitur, quod non est dicendum. Conclusio patet, quia inter ens et
non ens non datur medium.
Respondeo:
Quod id per quod contrahitur ens sit
ens realiter et identice, quippe realiter identificatum cum ente, non tamen
est ens formaiiter, ita ut de suo conceptu formali sit ens, sicut similiter id, per