258
Hrkać,
S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54
(2001), str. 231-285
Probatur:
Omnis negatio praesertim repugnantiae necessario convenit
alieui ratione alieuius entis positivi; sed negatio divisionis in plura, quae prae
se fert ens ratione
unitatis
est negatio repugnantiae;
ergo,
convenit enti rati–
one alieuius entis positivi: sed haec ratio positiva non potest esse ipsa ratio
entis;
ergo,
alia ratio positiva entis superaddita in qua formaliter stat ratio
unitatis.
Probatur subsumpta minor:
Praecisa ratio entis est tantum ratio essendi
absolute, non vero ratio essendi plura vel unum, abstrahit enim a ratione
unius vel plurium;
ergo,
haec ratio positiva etc. Tum quia unitas est ratio fun–
dandi proxime relationes reales aequalitatis, similitudinis et identitatis; sed
negatio non potest esse ratio proxima fundandi dictas relationes;
ergo,
unitas
non est negatio sed aliquid positivum.
Probatur minor:
relationes dieunt entitates positivas;
ergo,
debent habere
fundamentum positivum, alias fundamentum esset minoris entitatis fundante
adeoque etc.
Dices contra:
Ens, praeciso quocumque positivQ sive formaliter sive vir–
tualiter a se distincto, est quid unum et indivisibile;
ergo,
superflue illi additur
formalitas positiva.
Respondeo: distinguo a.
Est quid unum fundamentaliter et radicaliter,
concedo a;
formaliter,
nego a
et
consequentiam.
Ens enim ex sua ratione for–
mali non est unum formaliter nec plura sed ab utroque abstrahit, adeoque
etc.
Dico secundo:
Veritas entis non consistit in entitate aliqua absoluta sed
in entitate respectiva, quae per eonformitatem entis explieatur ad intellec–
tum, quatenus est scibile ens ah intellectu, seu unibile intentionaliter cum eo.
Est scotistarum. Quod
Probatur:
Veritas eognitionis explieatur per conformitatem cognitionis
ad rem;
ergo,
veritas entis debet explieari per conformitatem eius ad eognitio–
nem entis;
ergo,
veritas entis etc.
Confirmatur:
Tum quia intelleetus verus dicitur formaliter, quando rem
intelligit ut est a parte rei;
ergo,
res dicitur vera formaliter eo quod intelligi–
tur, seu apta est intelligi sicut se habet a parte rei. Tum etiam quia obieetum
false difinitur: esse obieetum apparens, ita prout non est;
ergo,
verum erit
quod ita appareat seu apparere potest ut est. Nunc
Adverte cum Mastrio
quod respeetus conformitatis in quo formaliter eon–
sistit veritas non sit praedieamentalis aut actualis, sed tantum tanquam enta–
lis et possibilis. Solum enim quando actualiter determinat cognitionem diei–
tur actualis et praedicamentalis respectus, aptitudo autem ad fundandum
talem actualem respectum conformitatis est ratio formalis veritatis et est re–
speetus transeendentalis.
1...,18,19,20,21,22,23,24,25,26,27 29,30,31,32,33,34,35,36,37,38,...55