262
Hrkać,
S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54
(2001), str. 231-285
simpliciter minori apprehensione non possunt cognosci proinde talia aliarum
scientiarum principia certitudinem et evidentiam habent a propriis principiis
metaphysicis iam recensitis adeoque principia metaphysica entis etc.
Disputatio III: De essentia et existentia
Quaestio prima: Quid sit essentia quid existentia, et an essentia ante existentiam
seu ob aeterna habeat aliquod esse reale, et actuale?
Nota:
luxta communem philosophorum consensum, per essentiam ali–
cuius rei, nil aliud intelligi, quam praedicata quidditativa talis rei, quae per
definitionem explicatur; quapropter his et similibus verbis potest definiri es–
sentja: est
id,
quod per se primo convenit rei, et ipsam rem intrinsece consti–
tuit.
Et dicitur 'essentia' quatenus est id, quod primo convenit rei.
Dicitur 'natura' quatenus est radix et origo passionum, proprietatesque
enim quasi naselintur ab ea.
Dicitur 'quidditas', quatenus per eam respondetur ad quaestionem: quid
est v.g. homo? apte dici potest: animal rationale. Ubi adhuc
Nota iterum:
Iuxta communem consensum per existentiam nihil aliud in–
telligi, nisi per quod formaliter res extra suas constituitur causas. Quapropter
existentia sic describi solet: Est ratio qua aliquid est formaliter extra suas
causas.
Dicitur 'formaliter' ut distinguatur existentia ah ipsis causis, per eas enim
et res existat, eo quod ah eis causetur, non tamen formaliter per eas existit,
sed tantum causaliter convenit autem haec descriptio existentiae tantum rei
creatae (Deus enim cum nullam causam sui habeat, nequit per existentiam
extra suas causas formaliter existere). Si tamen in communi existentiam de–
scribere velis, ut tam existentiae creatae quam increatae conveniat, poteris
dicere, quod existentia sit id, quo formaliter est res in actu ens, seu est actu–
aliter extra nihil. Deducuntur hae descriptiones existentiae ex ipsa nominis
aethimologia; nam 'existere' idem est, ac 'extra sistere', et sic existentia idem
est, ac extra sistentia; hine id quod existit, dicitur sistere extra suas causas,
quia antea solum erat intra virtutem causarum.
Dicitur 'sistere extra nihil sui', quia ante nihil erat in actu.
Dicitur denique 'sistere extra potentialitatem', quia antea solum erat in
potentia.
ln hac igitur descriptione solum de existentia creata loquemur, de in–
creata autem in theologia. Est autem existentia quid reale et intrinsecum rei
existenti. Ratio est quia res dicitur existere per existentiam realem;
ergo,
est