270
Hrkać,
S., Melaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54
(2001), str. 231-285
Respondeo: distinguo Watum.
Existentia necessario convenit essentiae
creatae entitative et praescindendo a statibus,
concedo;
secundum actualita–
tis,
nego illationem;
ultimum etiam
distinguo:
Soli Deo necessario convenit
existentia, entitative praecise,
nego subsumptam;
entitative et simul quoad
statum actualitatis,
concedo subsumptam.
Etenim Deus necessario existit
actualiter, non ex eo praecise, quod existentia non distinguatur ab essentia
divina realiteT, sed ex eo, quod essentia divina sit omnina improdueta et in–
dependens ab aliqua extrinseca causa contingenter productiva; unde tam ac–
tualita5 essentiae quam existentiae divinae dieitur necessaria; at vero essentia
creata, et realiter cum existentia identificetuf, non tamen dieitur neque est
actualiter existens necessario, cum sit producibilis et dependens a causa ex–
trinseca i11am contingenter producente. Sed dices
Contra:
Filius aeternus a Patre aeterna producitur; sed Filius aeternus
necessario existit actuaIiter;
ergo,
quod essentia creata producatur ab aliqua
causa, non est ratio, eur semper actu non existat, si alias secum identificat ex–
istentiam.
Respondeo: distinguo maiorem.
Filius aeternus necessario producitur a
Patre aeterna, ita ut non
passi
t
ab illo non produci,
concedo maiorem;
contin–
genter, ita ut possit ab illo non produci,
nego maiorem
et
consequens minus;
nego consequentiam.
Essentia autem creata ita producitur a suis causis, ut
posit non produci, et sic producitur contingenter, atque non necessario exis–
tit. Hanc disputatonem bene perpende.
Objicies secundo:
Terminus generationis distinguitur realiter ab illo,
quod non est terminus generationis; sed existentia est terminus generationis,
non vero essentia;
ergo,
existentia distinguitur realiter ab essentia creata.
Probatur minor:
Essentiae rerum non sunt generabiles et corruptibiles;
bene tamen existentiae sunt tales;
ergo,
distinguuntur realiter ab essentia etc.
Respondeo: nego minorem.
Sicut producitur existentia ita et essentia quo–
ad esse actuale;
ergo,
utriusque par ratio.
Ad probationem dico:
Quod quando dicitur essentias rerum esse ingener–
abiles et incorruptibiles, hoc solum intelligitur attendendo ad connexionem
praedicatorum, ita ut sint qua talem connexionem invariabiles; sive enim
homo existat sive non, semper verum dicitur quod sit animal rationale quin
per generationem producatur, vel per corruptionem destruatur talis praedi–
catorum connexio; propter quod propositiones quae fiunt attenta hac con–
nexione, dicuntur aeternae veritatis; essentiae tamen quoad esse actuale sunt
vere generabiles et corruptibiles; per generationem enim sicut producitur ex–
istentia hominis, ita producitur illius essentia, quoad esse actuale, et extra
suas causas, et per corruptionem sicut destruitur existentia, ita et essentia
quoad esse actuale et extra causas. Unde terminus generationis non dicitur
sola existentia sed etiam essentia existens.