280
HrI«lć,
S., Melaphysica p. Antonii Xderich,
Prilozi
53-54
(2001), str. 231-285
Probatur secundo ratione philosophica:
Natura personata, et propria per–
sonalitate retenta, iuxta communem fere omnium theologorum consensum,
non potuit Verbo hypostatice uniri; sed hoc salvari non posset, si personalitas
creata praeter naturam singularem praeseferret aliquam entitatem positi–
vam;
ergo,
non est admittenda.
Probatur minor:
Quaevis entitas creata est in
potentia oboedientiali respeetu Dei; sed illud positivum supra naturam sin–
gularem importaret personalitas creata;
ergo,
esset in potentia oboedientiali
respeetu Dei, proptereaque posset Verbum hypostatice uniri; sed repugnat
quod sic uniatur;
ergo,
ideo est, quia personalitas creata non importat ali–
quam positivam entitatem sed tantum quid negativum, quod quidem assumi
non potest hypostatice a Verbo in quo nullum est inconveniens, sicut est in
eo, quod entitas positiva sic assumi nequiret. Sed iterum
Dicunt:
Quod ad illud positivum, quod importat formaliter personalitas,
negatio illa duplex necessario sequeretur, scilicet tam actualis quam aptitudi–
nalis dependentiae ab alieno supposito, unde adhue salvatur,quod nequeat
natura personata hypostatice uniri Verbo. Sed
Contra:
Esto ad illud positivum connaturaliter sequeretur duplex nega–
tio, negari tamen non potest, quod effeetus talium negationum, utpote se–
cundarius respectu talis positivae entitatis, passet a Deo supernaturaliter im–
pediri, ut in aliis contigit, quo secundario effeetu sic impedito necessario
fatendum est, quod natura propria adhue personalitata alieno supposito
uniri posset; in nostra autem sententia hoc fieri nequit, quia cum personalitas
creata non habeat alium effeetum nisi mere negativum, hoc est facere natu–
ram formaliter aliena supposito coniunctam, non potest natura sic uniri ser–
vata propria personalitate, siquidem negatio praedicta non potest tolli, nisi
pasita tali unione, cuius est negatio. Consequenter etc.
Objicies primo:
Persona creata est prima substantia atque ideo est unum
per se substantiale; sed hoc non ita esset, si in esse talis eonstitueretur per
eSse negativum;
ergo,
personalitas creata etc.
Respondeo: distinguo maiorem:
Est prima substantia, et unum per se pro
naturali et connotato,
concedo maiorem;
pro formali et per se significato,
nego maiorem,
et
concedo minorem; nego consequentiam.
Sed
Contra:
Personalitas est ultimum complementum naturae substantialis,
ut omnes fatentur; sed ultimum complementum naturae substantialis debet
esse quid substantiale pro formali et per se significato;
ergo,
nihil dictum.
Respondeo: distinguo maiorem.
Personalitas est inesse naturae,
nego
mažorem;
personae,
concedo majorem,
sic
minorem; nego consequentiam.
Dices:
Ergo persona, prout dicit totum coniunetum ex materiali et for–
mali, scilicet ex natura singulari et personalitate, non est unum per se, sed
per accidens; atqui communiter dicitur unum per se;
ergo,
personalitas etc.