Hrkać,
S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54
(2001), str. 231-285
281
Respondeo:
Concedo liben!er illationem, in qua nullum est inconveniens,
cum autem communiter dicitur, quod suppositum seu persona sit unum per
se intelligendum est sicut in aliis concretis negativis scilicet quod id, quod im–
portat tanquam per se significatum, ut v.g. hoc concretum 'coecus' per se im–
portat privationem 'visionis', quae in sua linea non est per se una, ita pariter
persona dicit negationem per se, quae est per se una, intra lineam negationis,
vel dicitur persona unum per se, eo quod id, quod pro materiali seu conno–
tato importat, sit una per se completa substantia.
Objicies II:
Sicut natura determinatur ad esse personae per personalita–
tem, ita determinatur singularis ad esse talis per singularitatem; sed ad esse
singularis determinatur per aliquid positivum reale superadditum naturae
specifice;
ergo,
ad esse personae necessario et simpliciter determinatur per
aliquid reale positivum superadditum naturae singulari.
Respondeo: nego maiorem et paritatem.
Etenim natura ita determinatur a
singularitate, ut sibi repugnet simpliciter dividi et multiplicari in plura, quae
repugnantia necessario ipsi convenit ratione a1icuius entis positivi, scilicet
differentiae individualis; at personalitatem autem non sic necessario deter–
minatur sed omnino contingenter taliter quod ipsa natura eadem manens
posset non suppositari propria ipsius personalitate, sed alia ut patet in natura
humana assumpta a Verbo. Unde ad personalitatem determinatur tantum
per aliquid negativum non positivum.
Objicies III:
Si persona solum importaret negationem supra naturam sin–
gularem, sequeretur quod sicut bene dicitur aerem tenebrosum posse illumi–
nari, sic vere etiam diceretur personam esse communicabilem; sed hoc non;
ergo,
etc.
Respondeo: primo nego paritatem.
Nullum enim est inconveniens di–
cere, quod sicut aer tenebrosus specificative seu in sensu diviso possit illumi–
nari, ita persona specificativa et in sensu diviso possit communicari, si enim
tenebrae possunt separari ab aere negationes communicationis, quas perso–
na importat separari possunt a natura singulari.
Respondeo distinguendo minorem, iterum paritatem.
Nam aer tenebrosus
tantum habet negationem actualem lucis, non autem aptitudinalem quam
exigat non il1uminari, ideoque dicitur absolute illuminabilis; persona nedum
dicit negationem actualem communicationis verum etiam et aptitudinalis
communicationis; natura enim singularis completa personata exigit non com–
municari alieno supposito, et ideo potius dici debet incommunicabilis; adeo–
que etc.
Objicies quarto:
Persona importat aliquid dignitatis et perfectionis; sed
negatio nihil digni talis et perfectionis potest importare;
ergo,
persona non
importat negationem.
Respondeo: distinguo maiorem.
Persona importat ali–
quid dignitatis et perfectionis pro materiali et connotative,
concedo maiorem;
1...,41,42,43,44,45,46,47,48,49,50 52,53,54,55