Atque hoc praeceptum cum decimo tertio praecedente
convenit.
Duplex autem causa est cur a generalioribus in­
cipiendum sit: altera, quia (ut dictum est) in expositione
generis maximo cum compendio dicuntur quae alioqui
in singulis speciebus dispendiose repetenda fuissent;
altera, quia (ut iam ex Aristotele dixi de pueris primum
omnes viros patres et omnes foeminas matres appellan­
tibus) generalia sunt notiora. Causa autem eius rei est,
cum paucitas generaliorum, tum et notae eorundem
magis conspicuae. Longe enim conspectius discrimen
est inter bovem et hominem, quam inter Petrum et Pau­
lum, Platonem ac Socratem.
Commodum huius praecepti eiusque rationis illud
exemplum est quod nobis iter facientibus crebro usu
venire solet. Primum enim statuimus nos videre aliquid
ac dicimus:
video certe aliquid; sed an arbor, homo,
aut aequus sit, an sit res viva aut mortua, dubito.
Deinde propius accedentes, animadverso eius motu dici­
mus:
est aliquid profecto vivum, nescio an homo aut
bos.
Tertio adhuc propius venientes animadversaque
erecta forma dicimus:
homo certe est, ignoro an mas
vel foemina.
Quarto viciniores facti observatoque ves­
titu, dicimus esse marem. Quinto quum iam prope su­
mus visaque barba aut alia nota, dicimus esse senem
aut iuvenem, militem, civem aut rusticum, etc. Demum
cum iam cum eo convenimus, clare agnoscimus esse
nostrum vicinum, fratrem, amicum, filium aut patrem.
Sic igitur et in aliis rebus a confusioribus* ac gene­
ralioribus ad specialiora explicatioraque notitia ac cog­
nitio progreditur.
Atque ex hoc exemplo facile apparet haec ipsa con­
fusiora et obscuriora nobis esse notiora. Insunt enim
eis tales quaedam notae, quae cum obviae sint facilime-
que percipi possint, minimum tamen notitiae secum
* corr. ex:
confusionibus
191
1...,89,90,91,92,93,94,95,96,97,98 100,101,102,103,104,105,106,107,108,109,...127