maximam totius negocii, et praecipiunt diligenter cir­
cumscribendum explicandumque esse. Inde enim plera­
que pendere sequentia ac etiam illustrari. Locum
Aristotelis alibi adscripsi. Platonis vero praeceptum ex
Cratylo
iam apponam: 8el 8t) Trept rf)s apxTjs TravTOS'rrpd—
7|iaT 0S TravTl a v S p l to v ttoXuv \ 6 7 0 v
zlvai
K a l r r }v ttoX-Xt^v
OK^lJ/tV EtTE OPT
0
OOS EtTE [JLT] 'UTTOKEtTat. £K£CvT)S
8
’ £^£TOdCT
0
£lCrT|S
iKavc&s, T a X.on
ik
<J>aCv£(r
0
a i ek eivti ETr
6
(X£va.
Caput V
De praeceptis progressionis synthesis
Praeceptum primum
Hactenus de duorum istorum ordinum, scilicet syn­
thesis et analysis initio: iam et de progressu eorundem,
tametsi ea ipsa quae praecesserunt, cum tam prolixe
disputavimus quid priore aut posteriore loco ponendum
sit, ad progressum quoque pertinent, sicut postea in­
dicabimus.
Inchoato itaque ordine summa cura id nobis agen­
dum est ut per proprias rei propositae materias ac sen­
tentias incedamus seu progrediamur. Videndum enim
sedulo est, ne vel inscientia vel etiam somnolentia quad­
am peregrinas sententias ex aliis scientiis ac materiis
desumptas veris propostiae artis initiis seu principiis
annectamus; atque ita extra metas professionis nostrae
seu extra viam curramus aliudque quam oportebat
agamus. Sicut recentioribus sophistis ante haec tempora
accidit, qui philosophiam in theologiam et grammaticam
in dialecticamnon solum intempestive, sed et perniciose
infarserunt.
Non autem haec eo dicuntur ut nefas* putem esse
vicinarum scientiarumaliquando sententias vel illustran­
dae vel confirmandae praesentis materiae causa attin­
gere. Mutua enim ope ut homines, sic et artes indigeat:
sed quod in ipsamseriempropriarum institutae scientiae
* corr. ex:
nephas
207
1...,97,98,99,100,101,102,103,104,105,106 108,109,110,111,112,113,114,115,116,117,...127