Hactenus audivimus Galenum prolixe docentem ar­
tem totam omniaque eius praecepta fine ac scopo suo
tanquamLydio lapide esse iudicanda, quia finis sit norma
et examen artis. Quocunque ergo demum ordine pro­
grediaris, subinde tibi finis respiciendus est videndum-
que an media quae tractas ad propositum finem tendant
aut non. Omnes enim sani homines, ut Aristoteles non
uno in loco testatur, quaecunque agunt, alicuius boni
finis causa agunt: ad quem si media non tendunt, quae
in manibus sunt, non recte res tractatur aliudque (ac
deberet agi) agitur.
Cum ergo et multum in eo situm sit ut omnia prae­
cepta sententiaeque ad propositum finem tendant, et
tam facile ab eo aberrare possimus, subinde (ut diximus)
finis contemplandus est, ad eumque singula exploranda.
Non nimium huic absimile et illud Plinianum praecep­
tumest, qui iubet ut scriptor propositum titulum inchoati
operis subinde relegat ac perpendat, ne interscribendum
(quod admodum crebro fit, non tantum in scriptione,
sed et in tota vita), iuxta Horatianum illud, cumamphora
instituta sit, currente rota urceus exeat; aut etiam secun­
dum Aristotelicum illud, de quo dictum est, ne sint tc
t
ir&pspya
plura quam ep
7
a.
Quartum praeceptum
Hactenus dictum est quod facto initio videndum sit
ut per proprias artis institutae materias ac sententias
progrediamur. Iam consequens est ut etiam semper per
proximas sententias seumaterias procedendum essemo­
neamus, nec veluti per gradus ascendentes aut descend­
entes neglectis proximis gradibus in tertiumaut quartum
ponere pedem temere audeamus. Cum enim Deus ad­
mirabili arte (ut supra dictum est) suas res cuiusque
generis ita inter se connexuerit ut veluti catenulae quae­
dam sumpto alicunde initio inter sese ordine aptae col-
215
1...,101,102,103,104,105,106,107,108,109,110 112,113,114,115,116,117,118,119,120,121,...127