aut materiae disputationum infarciri non debent. Quod
iam dixi, exemplo humani corporis declarari potest. Si
cut enim ossa nervis ita inter se colligantur ut in com-
pagum medio nulla caro interponatur, caeterum caro
ac cutis ossa circumvestit et ornat: sic et genuinae cuius
vis artis scientiae inter sese per seriem immediate con-
nectendae sunt, nulla peregrina materia interposita.
Peregrinae vero sententiae illis aliquando circumponi,
et cum ornatu ac fructu etiam haud vulgari, possunt.
Secundum praeceptum
Nec solum videndum ut per priores materias nostrae
professionis progrediamur, sed etiam ut eas ipsas ita et
eatenus tantum tractemus, quatenus ad institutum no
strumutile est. Nameademmateriae aliquando adiversis
artibus tractantur, sed diverso modo ac ratione, ut aliter
inquit Aristoteles: architectus, aut alius artifex mecha
nicus, quaerit rectam lineam, aliter geometra. Ille enim
tantum eatenus rectam lineam vestigat, quatenus ei ad
ipsius opus est necessaria: hic vero totam eius naturam
considerat. Ineptus ergo esset architectus, si tradens
suam artem totam de recta linea doctrinam inculcare
intempestive vellet, atque ita in alienam (ut iuristae loqui
solent) messem falcem iniiceret. Plures de homine dis
putant medicus, ethicus, Moses et Christus, seu lex et
evangelium, sed unusquisque suas metas servet oportet,
ne non tantum ociose, sed et perniciose de aliena ma
teria disserat.
Tantum ergo eatenus, non tantum vicinarum ac alia
rum artium sed etiam propriae artis dogmata in nostrae
professionis expositione attingere debemus, quatenus
ad nostrum institutum est necesse. Sicut Aristoteles in
Ethicis
disseruit de anima tantum, quatenus ad praesen
209