afferunt, eoque recte natura ignotiora dicuntur. Nomina
quidem certe rerum, unde omnes notitiae incipiunt,
etiam pueri norunt. Rerum vero ipsarum naturas dif
ficulter etiamdocti percipiunt. Apparet quoque ea neces
sario praecedere nec posse posteriora sine illis, veluti
parietes sine fundamento aut tectum sine parietibus
esse. Nec enim possis animadvertere esse quiddam
vivum, nisi aliquod esse prius animadvertisses, nec
potuisses concludere esse hominem, nisi ante remvivam
esse deprehendisses. Cernis igitur hic quoque notitiam
a facilioribus ad difficiliora, a notioribus ad ignotiora et
a generalioribus ad specialiora per synthesin progredi.
Nam primum cognoscis esse quandam substantiam cor
poream. Deinde colligis esse animal. Tertio statuis esse
hominem. Quarto distinguis sexum. Quinto aetatem vel
conditionem eius deprehendis. Demum et ipsum in
dividuum, quod nam sit, agnoscis; semperque a faci
lioribus magisque conspicuis differentis ad difficiliores
progrederis.
Decimum septimum praeceptum
Omnia hactenus a nobis tradita praecepta de iis,
quae praecedere aut sequi debeant, in tria redigi seu
tres eorum proprietates indicari possent.
Praecipimus enim, ut ea priore loco ponantur quae
sunt notiora; cuiusmodi sunt alias ultimi effectus seu
usus artium, circa quos sensus nostri experientiaque
quotidiana versatur; alias ea quae generaliora sunt, quae
utpote tum pauciora, tum grandiora, magis sunt con
spicua.
Praecepimus item, ut ea priore loco ponantur quae,
si initio non ponantur, saepius dispendiose repetenda
sint; ut cum a genere ad species fit progressio.
193