tem scopum fuit ei opus. Ac subinde eum videmus in
suis scriptis praecidere peregrinas disputationes dicen­
tem:
sed haec sunt alterius considerationis.
Causam
porro huius praeceptionis ipsemetAristoteles reddit (qu-
anquam et aliae plurimae sint), ne inquit sint
ih
-irapep-ya
tov gp
7
av plura, sicut ipse in
Politicis
de Platonicis scriptis
pronunciat.
Tertium praeceptum
Scire porro quae sententiae sint propriae institutae
artis et quae in vicinas declinent, non aliunde rectius
possumus quam ex fine, quem Galenus dicit esse re­
gulam artis. Videndum enim confestim anad propositum
finem sit necessaria notio de qua agitur. Si quis habet
finem artis et principium, perinde facile iudicare potest
de mediis notitiis, ac si quis duo extrema puncta haberet
admoto eis lineali, confestim quoque de mediis punctis
iudicare posset, quae nam in rectam lineam duobus illis
punctis terminatam cadant et quae extra ad alterutrum
latus declinent. Sed adiungam aliam adhuc crassiorem
similitudinem. Perinde doctor cognito fine de sententiis
propriis aut impropriis artis, quae tendunt vel ad pro­
positum finem vel ad alium, iudicare potest; ac viator
cernens in libera planicie oppidulum ad quod festinat,
facile in trivio divinat, quaenam via ad eam metam aut
ad aliam tendat. Verum adscribam integrum Galeni
locum. Dignissimus enim est qui a studioso methodi
penitus pernoscatur et ediscatur. Pertinet autem hoc
totumpraeceptummagis ad analysin, quamadsynthesin.
Manifestum igitur quod neque ex materiis oportet
artes iudicare. Neque enim si quis alias quidem com­
munes materias et, ut quispiam diceret, secundum ac­
cidens, alias proprias et proximas unicuique arti
supponens. Quatenus quidem naturale est corpus no­
211
1...,99,100,101,102,103,104,105,106,107,108 110,111,112,113,114,115,116,117,118,119,...127