a Papa concessas, necesse fuit primum disputare (prae
sertim cum papistae eo sese telo vel maxime tuerentur),
quid Papa possit concedere aut non, atque itapotestatem
primatumque Papae examinare. Deinde etiam orta est
eadem occasione contentio de purgatorio, an omnino
sit aliquod purgatorium.
Denique quia Lutherus contendit indulgentias mi
nime esse condonationes poenarum purgatorii, sed ope
rum in satisfactione indictorum: ideo regressa est
disputatio ab indulgentiis ad satisfactionem, a satisfac
tione ad absolutionem et confessionem, et inde ad con
tritionem. Inde demum ad peccati, legis et evangelii
discussionem. Inventumque est papistas nec legem nec
evangelium nec peccatum, praesertim originale, recte
intellexisse. Atque ideo totam doctrinam de poenitentia
multiplicibus erroribus et animarum laqueis replevisse.
Quibus omnibus expurgatis restitutisque veris conver
sionis partibus, nempe contritione et fide, tota poeniten
tia ingenti Dei beneficio mirum in modum illustrata est
salutarisque consolatio miseris conscientiis restituta.
Eadem quoque opera, dum tota papistica theologia
per analysin ad verbi Dei fontes reducitur, deprehensa
explosaque sunt, et alia adversariorum vel idololatrica
vel superstitiosa vel etiam otiosa dogmata, inventumque
est quammultipliciter in synthesi theologiae patres, mo
nachi, et sophistae a primis fontibus genuinoque eorum
alveo seu vera via, non positis recte principiis, aber
rarunt. Quae ergo per synthesin tradita sunt, ea per
analysin an vera genuinaque sint, examinantur et pro
bantur.
Sic quemadmodum theologica scripta quae non tex
tum Sacrarum literarum exponunt, sed aut totam do
ctrinam aut aliquod dogma exponere confirmareque
conantur - ut exempli causa Augustanum interim - vel
vere vel verisimiliter ex Sacrarum literarum fontibus per
231