strat. Item quod prudentiae, fortitudinis et temperantiae
semina quedam, in ipsa natura erudite vestigat ac os
tendit.
Syntheticum item est quod prius dicit de singulis
honestis quam de duorum honestorum comparatione,
prius de singulis utilibus quam de duorum utilium col
latione, prius denique de honesto ac utili separatim
quam de honesti utilique comparatione.
Syntheticum denique est quod et a fontibus longis
sime ab usu dissitis ac generalioribus incipiens ad spe
cialiora et praecepta de quotidianis officiis ac vita
variisque officii circumstantiis et tantum non ad indivi
dua descendat.
Plerunque ergo definitiva methodus vel syntheticum
vel analyticum ordinem sectatur.
* * *
Haec tantum mihi iam in mentem venerunt, quae
de triplici ordine, altera dialectices parte, recte praecipi
posse iudicavi. Alii ingeniosiores eruditioresque plura
invenient: et haec ipsa quoque, ut spero, melius tradent.
Tempus enim, ut Aristoteles inquit, solet primo inventis
tum addere quae desunt, tum ea ipsa excolere et per
polire,
T ra v T o s
-y&p irpocrOetvca
t 5
eXXetirov.
247