quaedam speculativae ita prorsus ab omni praxi ac usu
remotae esse videntur ut non facile earum aliquos certos
fines seu ultimos effectus, unde eas per analysin resol­
vere possis, invenias.
Quartum praeceptum
Hoc loco posset etiam veluti colophon caeteris non
inepte addi, quod materiarum per synthesin traditarum
veritas plerunque per analysin ceu per Lydium lapidem
examinetur. Sumpto enim initio a vero fine reducendo-
que omnia ad praecedentes notitias et fontes facile ap­
paret an quid necessarium omissum sit extraneumve
seu TT&pep-yov ociose accersitum, non aliter quam qui per
veram viam ab urbe redeunt, declinantes semitas facile
alio ducere animadvertunt. Perspicitur etiam quid cum
fontibus conveniat et quid eis repugnet; et ubi syn-
theticus doctor a vero aberrans, in errorem declinaverit;
et ubi parvus error initio positus, multa inconvenientia
postea genuerit.
Exempla
Prorsus sicut si itinerum locorumque peritus videret
peregrinum quempiam per devias semitas in sylva aut
alioqui impeditis locis aberrantem, apprehensum manu
retro ad veram viam reduceret ac ostenderet quanam
vera via pergat et ubi ipse ab ea aberraverit, etc. Sic
exegeticam grammaticam, seu (ut Quintilianus eam ap­
pellat) historicam, bonos authores in scholis et pue­
rorum scripta examinare et ad praecepta per synthesin in
methodica grammatica tradita reducere notum est.
Sic religionis quoque instauratio hoc tempore facta
per analysin progressa est. Nam primum orta est dis­
putatio de indulgentiis. Eas quoniam adversarii conten­
debant essecondonationes quasdampoenarumpurgatorii
229
1...,108,109,110,111,112,113,114,115,116,117 119,120,121,122,123,124,125,126,127