synthesin deducta sunt. Ita contra cum iudicantur vel
confutantur, vel vere, vel verisimiliter ad eosdem verbi
Dei fontes per analysin reducuntur et examinantur. At
que ita scripta assertoria seu confirmatoria per synthesin
componuntur. Confutatoria vero, quod quidem ad to
tum corpus attinet, plerunque non semper tamen, per
analysin.
Sunt nanque et confutatoria quaedam scripta, quae
non tam singulas partes contrarii scripti refutant, quam
contrariam sententiam seu scopum confirmare nituntur.
Sic ferme ad aemulationem eorum scripta, sicut si quis
curvitatem flexae lineae redarguere* volens, rectam ei
lineam parallelam trahat. Quae scripta itidem per syn
thesin conficiuntur.
Quintum praeceptum
Hic et illud de hisce duobus ordinibus nam incom
mode adiici potest. Artes plerunque per analysin inveniri
et constitui (necessitas enim et usus artes invenit; iuxta
versum:
usus me genuit et materpeperit memoria
; vide
in eandem sententiam Galenum in libro
Num salubria
pertineant ad medicinam
et Aristoteles
Physi.
2. de
domus structura), sed per synthesin aliquanto commo
dius tradi perpolirique seu absolvi. Necessitas enim ur
gens, ut exempli causamorbus cogit hominemut quaerat
aliquod remedium. Id porro remedium, quomodo con
fiat ac qua ratione cum morbo conveniat aut discon
veniat, sagax ingenium hominis, dum scrutatur utriusque
naturam, diligenter perpendens necessario retro ad
simplicia elementa ac primas qualitates tum medicaminis
tum hominis graditur: donec tandem retrogradiendo per
analysin reperiat primos fontes, tum naturae et
temperamenti hominum, tumvariorummorborum, tum
denique et medicaminum.
Sic ergo cummedicinam aut aliquamaliamscientiam
necessitate compulsus homo invenit ac ad certa initia
* corr. ex:
redargueue
233