iungitur. In hoc vero postremo ordine, de quo iamagitur,
ut saepius diximus, plane est necessaria et principium
ordinis. Inde enim methodus haec tota dependet.
Huic praecepto poteret addi doctrina de investiga­
tione definitionis, quae in 2.
Posteriorum,
praesertim 24.
cap. traditur. Ferme semper enim Aristoteles prius in­
vestigat definitionem, quam eam ponat: ne plane temere
suo arbitrio sine ullis fundamentis eam ponere videatur.
Sed praeceptio ea per synthesin progreditur et pertinet
proprie ad doctrinam de instrumento definitionis.
Secundum praeceptum
Posita definitione reliquum est ut quam primum
singula definitionis capita ordine explicentur et dilaten­
tur ac evolvantur, quod plerunque per definitiones
divisionesque sibi mutuo ordine succedentes fieri solet;
interposita tamen nonnunquam et argumentatione, si-
cubi res postulat, donec tandem ita extensa evolutaque
sit definitio ut totam artem ante oculos spectandam
proponat.
Tertium praeceptum
Ad hunc ordinem recte referri possunt quaestiones
de ratione explicandi simplicia themata, ab Aristotele
secundo
Posteriorum
positae et a recentioribus aliquan­
to clarius explicatae. Vicina enim aliquatenus ea ratio
huic est et pene eadem, tametsi etiam discrimen aliquod
eius tenue ab hac excogitari possit, praesertim quod ad
definitionem attinet: quae non perinde summam dicen­
dorum, sicut alterius methodi definitio complecti solet,
sed sit sane vel species eius vel eius cognata.
241
1...,114,115,116,117,118,119,120,121,122,123 125,126,127