Exempla
Egregie admodum illustrari posset tum synthesis
tum analysis, ac utriusque praecepta, similitudine com
positionis et resolutionis ferreorum horologiorum alio-
rumque eiusmodi automatum et operum ex multis
particulis magna arte connexorum, cuiusmodi etiam so
lent esse operosa ex argento auroque pocula. Unde et
voces ipsas per metaphoram a re corporea ad incor
poream esse traductas apparet. Si quis enim eiusmodi
instrumenta componi aut resolvi videret, ille nimirum
cerneret artificem, facto alicunde initio, pergere semper
proxima connectendo aut resolvendo, donec tandem
totum opus resolvisset composuissetve. Animadverteret
etiam quod, si vel ipse vel alius imperitus debuisset
idem facere, ille vel non inciperet unde debuisset, vel
certe, etiamsi casu in verum initium incidisset, tamen
postea vel non connecteret connectenda dissolveretque
dissolvenda, vel certe transiliens proximas compages ul
teriores aggrederetur. Atque ita et frustra et non sine
operis corruptione laboraret. Eandem similitudinem ac
cipere possumus et ex lignearum aedium structura dis-
solutioneque, quum dissolutio bonae domus et non
destructio putris peragitur. Quae exempla in Germania
crebro spectamus.
In medicina resolutio fit ex finis notione, quae est
sanitas. Ubi ita ratiocinari convenit: si sanitas sit, oportet
rationem curandi ac sanitatem ipsam tuendi esse; sed
curatio ut recte procedat, oportet affectum cognosci; ut
is cognoscatur, actionem laesam cognosci oportet; ut
actio laesa sit, necesse est facultatem aliquam, a qua
proficiscebatur haec, laesam esse. Quod si sit, tempe
ramentum vitiatum erit. At istud fieri nequit, nisi sit
miscella in corpore animalis ex variis partibus tempe
raturam constituentibus. Atque haec ipsa elementa vo
camus quae postrema in resolutione sunt, a quibus iter
225