ligataeque sint usque ad certum finem, oportet probum
artificem eadem plane ratione notitias quoque earundem
rerum suo ordine ac serie inter sese copulare et nullam
penitus mediam transilire, ne hiatus aliquis in medio
relinquatur. Qua autem cautione ac diligentia id pec­
catum vitare possimus, ex sequentibus aliquanto clarius
elucebit. Repetemus enim quaedam prius dicta de serie
ac progressione artium.
Quintum praeceptum
Progrediuntur artes quae per synthesin traduntur,
ut dictum est, alias a generibus ad species, semper sin­
gula genera, species et eorum circumstantias explicando.
Atque ita a summo genere per subalterna genera et
species procedunt, donec ad infimas species descendant.
Ibi enim Plato consistere iubet, quia de individuis prae­
cipere et infinitae esset operae et minime necessariae,
ut physica progreditur a corpore naturali ad corpus
simplex et mixtum, a simplici ad aethereum et elemen-
tare, quorum utraque iterum subdividit; rursus a mixto
ad magis minusve perfecte mixta, donec tandem ad ho­
minem aliaque (ut vocant) specialissima infimasque spe­
cies perveniat. Sic tum et hae, tum et aliae scientiae per
generaliores sententias ad specialiores descendunt.
Videri autem cuipiam possit hoc genus progressus
per genera et species non tam componere quam resol­
vere. Verumattentius rem inspicienti facile apparet quod
componat. Semper enim differentiam et proprium ap­
ponit, ut physica corpori naturali addit simplex corpus,
217
1...,102,103,104,105,106,107,108,109,110,111 113,114,115,116,117,118,119,120,121,122,...127