utrunque referri potest vel ad notionem principiorum
vel ad experientiam. Nam peritis credendum esse prin
cipium est: et tum regulae, tum perities maxima ex parte
ex recto usu seu experientia extructae sunt. Dialecticus
probat ex natura rei tractandae et ingenii humani, seu
intellectus et memoriae, item peritorum exemplis et re
gulis. Cicero illud pro dialectices principio ponit:
de
quolibet aliquid vere affirmari aut negari
, vel
nonposse
simul idem de eodem negari et affirmari vere.
Quarum
utraque ex eo omnium scientiarumprincipio oritur:
unum
quodque aut est aut non est.
Rhetor probat regulis et exem
plis usuque forensi, item natura rerum, quas tractat, et
ingenio seu moribus et affectibus auditorum. Pertinet
autem hoc posterius, id est probatio a natura sermonis
et auditoris sumpta, ad illud principium inductione cog
nitum:
oportere esse proportionem quandam inter
agentia et patientia.
Arithmetica et geometria probat ex principio:
totum
est maius qualibet sua parte; quae uni alicui sunt
aequalia, inter se quoque sunt aequalia
;
si aequalibus
aut inaequalibus aequalia aut inaequalia addideris
vel ademeris
etc. Physicus ex hoc principio experientia
et inductione cognito:
ex nihilo nihilf i t
; item:
mundus
est unus ac finitus
; item:
motus est,
ac similibus ab alia
superiori scientia demonstratis. Et medicus ex experien
tia et principio:
contraria contrariis destruuntur, si
milia similibus iuvantur.
Theologus et iurisperitus ex
authoritate, quia Deo et magistratibus eorumque legibus
est credendum et obediendum, etc.
Ex hisce autem principiis primum artes probare in
cipiunt, postea vero etiam prius demonstratis in eundem
usum utuntur. Horum autem trium principiorum, pri
199