Nonum praeceptum
Huic praecepto illud vicinum est ut ea primo loco
ponantur, quae si postponantur, saepius repetenda sint.
Qua praeceptione non id efficitur ut per priora sequen­
tibus lux afferatur, sicut in praecedenti; verum ne eun­
dem laborem saepius inutiliter et sine causa repetere
cogamur. Hoc praeceptum infra in 13- declarabitur.
Decimum praeceptum
Verum undenam scientiae cuiuspiam traditio inci­
pienda, ex quo ex tribus istis ordine tractanda sit, res
ipsa seu materia persaepe facile docet. Aliae enim aliis
viis commodius traduntur. Quasdam vero prorsus etiam
necesse est una proprie tantum ratione docere, ut arith­
meticam, geometriam et grammaticam: ne possis qui­
dem, ut maxime velis, aliter integre ac commode tradere,
quam per synthesin; rhetorica vero per analysin. Necesse
ergo est ipsam rei naturam sequi et rationem docendi
ad eam accommodare. Ars enim semper sua quadam
ratione ad materiae naturam sese accommodat.
Undecimum praeceptum
Hactenus generaliora ferme tantum praecepta tra­
didimus: iamde specialioribus aliquid dicamus. Diximus
superius alia aliis esse priora, alia posteriora, idque mul­
tis rationibus. Quare iam reliquum est ut illa ad usum
applicentur. Synthesis plerunque a (per se, seu natura)
prioribus incipit et ab illis ad posteriora progreditur.
Contra analysis a per se posterioribus (quae tamen nobis
priora esse superius diximus) incipit indeque ad priora
pergit. Inchoat item synthesis a simplicioribus et rudio­
ribus. Analysis contra a compositioribus et perfec­
179
1...,83,84,85,86,87,88,89,90,91,92 94,95,96,97,98,99,100,101,102,103,...127