Sunt autemprima illa principia veluti initia quaedam
ac quasi fontes non notitiarum tantum, sed et rerum
notitiis comprehensarum. Experientia vero vel usus, quo
nomine tum notitiam tum rem eius complector, est finis
earundem rerum ac exitus, et veluti ostium fluminis;
possuntque omnes scientiae ac earum res aliquatenus
inter hosce duos terminos, scilicet prima principia et
usum etiam speculativae concludi. Nam geometria quo
que in perspectiva, pictura, architectura et geodaesia,
veluti experientia ac usu aliquatenus cognoscetur habet-
que ibi terminum suum ac finem; quanquam ei non
omnino nulla de causa antea quoque quam huc per
veniat suus terminus praefigatur.
Quare cum illae simplices notitiae vel principiorum
vel experientiae nondum satis hominum generi esse ad
usum vitae possent, impressit menti Deus lucem et in
tellectum cohaerentiae et connexionis sententiarum; ut
scilicet sumpto initio a notitiis principiorum per com
positionem, vel ab experientia per dissolutionem, com
ponendo coniungendoque convenientia et disiungendo
sibi mutuo non convenientia; sicque ratiocinando plures
quoque notitias vitae utiles, sed antea non animadversas
deprehenderet; ac denique etiam finem initiaque per
sententiarum perpetuam connexionem alterutro horum
ordine connecteret. Quae integra notitiarum contexio,
et velut aurea Homeri antiquorumque catena a coelo
(id est coelestibus illis, ad divinam imaginem formatis
mentis nostrae seminibus) incipiens et in terram (hoc
est in usus utilitatesque mortalium) desinens, artis scien-
tiaeque nomen obtinuit. Atque haec est illa artiumsynop
sis, de qua ait Plato, quod si quis per eamartes concipiat,
is eas demum vere firmiterque teneat.
Quidam etiam quartum Kpt,rnpiov addunt, verbum
Dei scilicet, quos non reprehendo. Oportet enim in Ec
clesia homines eam lucernam potissimum vel potius
solum in cognoscenda veritate coelesti sequi. Sed ego
id iam pretermittam. Non enim tam Kpi/rf|piov Scriptura
169