est, in rectum quendam ordinem utilemque pulchre
digeritur, quae prius fluxa ac confusa sine ullo omnino
decoro aut utilitate iacebat; ita et res scientiaeque hisce
duobus terminis in pulcherrimum quendam utilis-
simumque ordinem extenduntur et digeruntur.
Hactenus multis exemplis probari oportere omnino
principia scientiae esse vera et proba artisque propria
et apte posita: quod si initio vel paruma recta viaaberres,
postea quanto longius progrediaris tanto magis averitate
discedas. Iam ad alia praecepta.
Quintum praeceptum
Deinde observare oportet philosophos iam olim tria
quaedam nominasse, per quae veritas omnis* tum in
artibus tumet inaliis rebus cognosceretur, confirmaretur
et diiudicaretur, et ob id Kpirf|pia appellasse, nempe
prima principia seu notitias menti nostrae inscriptas,
experientiam universalem et intellectum ordinis in iudi-
canda consequentia seu cohaerentia sententiarum, ex
qua quid sequi aut non sequi vere possit vel etiam neces­
sario debeat.
Prima principia sunt notitiae quaedamdivinitus menti
nostrae in ipsa creatione insitae, ex quibus artes extrui
oririque solent, ut
est Deus; Deo credendum et obedien-
dum est; quodlibet est, aut non est; de quolibet est
verum affirmare vel negare; totum est maius qualibet
sua parte; quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris.
Experientia universalis est notitia sensibus ex multis
congruentibusque experimentis percepta,
ut ignem esse
calidum; vitam eique subservientia conservare anima­
lia, mortem destruere; quasdam res convenire aliisprae­
sertim animantibus, quasdam obesse; piper esse
calidum**; coelum circulari motu moveri; mediocrita­
tem quandam seu modum rebus omnibus humanis
aptam utilemque esse.
*
corr. ex:
omnes **
corr. ex:
c. lidum
167
1...,77,78,79,80,81,82,83,84,85,86 88,89,90,91,92,93,94,95,96,97,...127